Latin
NI AD MARCVM MVSVRVM
Pontano, De rebus coelestibus 142
Unproofread scanNot analysed yet
Arati poëtae scripta nihil ferè curare aliud aut praecipere uidentur. Sol igitur locis illis propinquior factus aut coniunctus, aut contrà ijs aduersus, &suas &partium ipsarum ac locorum uires pro natura etiam temporum, quibus ipse moderatur, magis ac magis exuscitat. Haec habui Marce Musure, in parte hac de uentorum praedi ctione quae dicerem, ut qui tamen admoneam, non praecipiam: Cum liquerejatis poßit, quae de triangularitatibus, triangulatoribusque illarum traduntur, nec naturis rerum conuenire, et uana pleraque aut incerta esse, pro situ regionum, ac positura locorum, &terrarum &coeli. Caeterum sit su um cuiusque arbitrium de his &sentire ut uoluerit, &iudicare. Quocirca ad explicationem signorum tum uniuersim, tum secundum partis cuiusque ac fines progrediamur, ab Ariete exorsi. De Ariete.