Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 142-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 1. Ol ad Arietem progressus, quod ab australi declinatione ad cliuum septentrionalem redit, fitque terris nostris propinqui or, quos hyems plurimus coegerat, paulatim tepefacto solo quapores aspirationesque uehementiore quadam ui educit è terra, quo fit ut pluuiae suscitentur aliquanto frequentiores, quàm cum Pisces atque Aquarium permeat, quo tempore aër ipse propter Solis radiorum imbe cillitatem in niues magis quàm in hymbres resoluitur, tonitrusque etiam cre briores fiunt, propter multam tum uaporum, tum aspirationum eductionem ab humo. Quinetiam calefactis uaporibus, qui craßiores tunc sunt, Sole nondum illos excoquente, urere aër uidetur, unde Sol ipse Martius, ut rustici loquuntur, noxius habetur. Ob hanc autem ipsam causam, licet signum hoc calidae existimetur siccaeque temperationis, hymbres tamen plu rimos excitat, saepenumero etiam grandines, quod aër ipse eo tempore sic afficitur, ut licet calor in dies increscat, repentino tamen subinde corripia tur frigore, qua ratione qui uapor in pluuiam abiturus erat, à frigore correptus, aut ob inimicam caloris uim coactus ipse in sese atque concrescens, ri gescit mox in grandinem. Eodem quoque tempore contingit tonitrus multos in aëre conciri, propter aspirationes ipsas calidas sursum euectas, dum impactae simul nubes concursu suo, aut frigidam ob uim pugna exorta igne us ille halitus exploditur, inde Arietis signum tum grandinosum, tum etiam tonitruosum existimatum est à disciplinae huius autoribus, Sole has aeris affectiones, dum id signum permeat, excitante, easque fixis à stellis, quae signum ipsum constituunt uehementer, adiuuari alienum non est existi mare.