Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 144
Unproofread scanNot analysed yet
Secundi fines, qui è partibus constant octo, è Ptolemaei sententia, Aegyptiorum uero sex, Venerique addicti sunt, Veneris naturam sequuntur: siquidem in genituris promittunt animorum hilaritatem, splendorem, munditias, elegantiam, continentiam, integritatem, studium etiam cultus atque nitoris, &in quibus nati uersabuntur artibus quandam quasi affabrefactio nem, ingenijque dexteritatem, ac tum operae, tum operis gratiam, quinetiam coloris bonitatem quandam, &,ut ita dixerim, uenustatem pollicentur, ut noginiuria docti quidam uiri arbitrati sint, signum hoc ad quintamdecie mam usque partem salutare ac benignum esse. Qui sequuntur tertio loco fines, continentque parteis septem, ut autem Aegyptij arbitrantur, octo, à Mercurij natura, cuius peculiares sunt, minime recedunt: praestant enim ingenij bonitatem, acumen, solertiam. Erunt tamen nati, in quorum genituris ascenderint, in deliberando ancipites, atque in capiendis consilijs dubij, quique in utranque partem pensi multum adhibeant. Eaedem partes in aëre commotionem uehementiorem pro situ tamen naturaque regionis excitant, qua è commotione uenti tempestatesque suscitantur cum grandine, tonitrum, coruscatione, fulminibus. Quartae distributionis fines è quinque tantum partibus, Martem cuius sunt, imitantur, sunt enim ignei, corruptionique accommodati. Cum primis autem in animis hominum instabilitatem, inconstantiam, petulantiam, proteruitatem, impotentiamque ingenerant, atque ad malefaciendum inuitant, adeò ut non minorem in animis hominum, quàm in aëre ipso corruptionem inducant. Fines ultimi quatuor tantum partes complexi, utque Aegyptij arbitrantur, quinque, quod sint sub Saturni tutela, frigus ac sterilitatem afferunt, animosque ipsos inuidia, ac nocendi studio notant. Par tes igitur ipsae quae aëris commotionem exuscitant, praecipue considerandae sunt, ubi in illis Lunae contingunt Solisque coniunctiones aut oppositiones, quadrangulationesue, aut illorum etiam planetarum qui commotiones ipsas augeant. Eaedem quoque partes diligenter uidendae, ubi in configu rationibus his ascenderint: si enim fuerint à maleficis insessae, aut minaciter irradiatae, tempestates ipsae longe quidem maiores insurgent. In genituris etiam pro qualitate insidentium, atque aspicientium stellarum, signisicationes ipsae finium aut augentur, aut mutantur, aut etiam alias atque alias mixturas admittunt. Quoniam autem signum hoc Martis hospitium est, ac non modo Solis altitudo, uerumetiam in Solis ipsius ac Iouis triangula ritate numeratur, hac tanquam cognatione, ut ita dixerim, atque affinitate fre tum, natos reddit insignes, imperiosos, magnanimos, quique permagna in loquendo libertate utantur, propter Martem autem ipsum minaces, libidino sos, audaci consilio, propter Solem elatos, nobiles, ceruicosos, propter louem opulentos, liberales, iuxtos, quique à turpitudine abhorreant.