Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 145
Unproofread scanNot analysed yet
Pro mobilitate quoque sua signum ipsum eosdem efficit inconstantes, quique facile propositum mutent, quorum etiam fortuna sit infirma ac uariabilis, ut nunc diuitijs abundent, nunc premantur egestate. Quod uero igneum, auget ea quae à tribus his planetis portenduntur, ut uigor animi in natis ipsis maior sit, spiritusque etiam uehementiores, qua è re animi generositas atque inge nij sublimitas quaedam exoritur. Non parùm etiam signi eiusdem uiribus autoritatique situs ipse adijcit, cum ex aequo coelum omne, diem item ac noctem ingressu in ipsum Solis discriminet, unde κριὸς à Graecis, quod de dierum ac noctium aequalitate, inaequalitateque iudicium ferat: haec autem ipsa quae à signo portenduntur, &augentur &minuuntur pro situ atque configuratione trium harum stellarum geniturae cuiusque tempore. Igitur cui Aries ascenderit, is erit ore libero, forti consilio, mente elata, proposito inconstanti, fortuna uaria, iuuentute multa, erit imperiosus, populo charus, rerumque publicarum studiosus, flagitiorum insectator, fratres autem aut uix sortietur, aut si sortitus fuerit, ferè omnis efferet, propter Martis perniciosam uim: idem pro susceptis laboribus, pro collatis beneficijs uix gratiam ullam, quinpotius ingratitudinem pro collata inueniet opera. Nec uero ab re fuerit uersus hoc loco nostros ex Vrania repetere.