Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 145-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc quibus effulsit nascentibus aureus Helles
Corniger, &primo radiarint uellera coelo,
Hos animi uigor insignes, hos libera corda
Audaces reddunt effando, &recta monentis.
Imperiosa uiris maiestas, hi sua plebi
Describunt iura, &populo dominantur &urbi,
Quique ipsi norint parêre, &ducere, &alta
Ceruice excußisse iugum, atque odisse nocentis.
Inconstans uitae tenor, ac mutabile pectus,
Elatum tamen, at cupidum rectique probique,
Quod facile ingentes uersent iraeque minaeque.
Qui uero geniturae suae tempore Arietem medio in coelo collocatum ha