Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 151
Unproofread scanNot analysed yet
Quia uero signa ipsa quatuor in coeli cardinibus, propter cardinum ipsorum praerogatiuam uires praeci pue suas exercent, cui Taurus quidem horoscopauerit, is initio uitae multis laboribus afficietur, quodque in prima aetate sibi comparauerit, facile pòst amittet, idque deinde aut recuperabit, aut maiori cum lucro, fortunarumque incremento compensabit, tandemque fortunam propitiam sentiet, prostratis atque attritis aduersariorum uiribus. Cui autem culminauerit, is publicis in muneribus sese exercebit, aut in templis, seu templorum rebus administrandis, unde rem sibi familiarem comparabit: uxorem ducet aut ignobili genere, aut aetate iam prouecta, quaeque aut uidua sit, aut ab alio co gnita, ut omnino matrimonium non sit futurum absque infamia: honorabis tur autem atque digniorem in gradum promouebitur uel à rege, uel à prin cipe ciuitatis, aut qui maximis sit facultatibus praeditus. Qui Taurum ha buerit in occasu, laborabit aduersariorum multitudine, quos ipse tandem uidebit uario malorum genere oppressos, in amores, resque Veneris admo dum procliuis erit, ineruntque in eius oculis titillationes amatoriae, quibus in amorem rapiatur, nec sine nota quadam sui nominis. In ijs autem quae ad patrimonium spectant, uaria utetur fortuna, ut nunc quod sibi comparaue rit, amittat, nunc amissum rursus compenset. Qui uero Taurum in imo coelo positum nascens habuerit, ut in Vrania diximus, Ille inter proceres, atque intra limina regum Versatus, longaque fide spectatus in aula, Magnarum curas rerum ac molimina magna Suscipiet, credentur opes, credetur &lae Summa domus, claris &famam extendet in actis. Quin ad ultimam quoque senectutem perueniet, si illud etiam accesserit, ut in