Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 151-2
Unproofread scanNot analysed yet
hora natali geniturae dominus bene sit feliciterque collocatus, ac non solum in primarijs configurationis locis, uerum in signo finibusque suis positus, quique conditionem propriam sic retineat, ut quod uitae spatium promiserit, implere omnino ualeat. Quare autem, quoque modo haec fiant, semel à nobis dicendum est, ut de hac ipsa Tauri collocatione in orientis coeli cardine geniturae alicuius tempore exemplo sumpto, facile sit in constitutione signorum caeterorum pro cardinum positura iudicare, deque illorum significationibus ferre sententiam.