Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 154
Unproofread scanNot analysed yet
Quia uero eo nascente Capricornus coelo in medio culminat, estque signum mobile, aridae, frigidaeque compaginis, atque foemineum, domicilium Saturni, altitudo Martis, triangularitas Lunae ac Veneris, natorum ipsorum animis ad ea quae Aries indidit, fermentationem quoque suam adiunget. Quocirca quia signum hoc est etiam tropicum, quia culminans, natus ipse futurus est gloriae appetentior quam etiam assequetur tum Saturni praesidio, qui est signi dominus, ac Martis, qui habet in eo altitudinem, tum etiam Veneris ac Lunae beneficio, quae triangularitati praesunt, atque eo magis si hae bene in coelo collocatae fuerint, unde negotijs etiam quibusdam praeficietur, è quibus gloriam sibi comparabit, domesticamque supellectilem, multisque etiam alimenta exhibebit. Indet huic nato Saturnus studium priscarum, maximeque reconditarum rerum naturae cognoscendarum propter Capricorni domicilium. Mars ad gloriam adhi bebit stimulos propter altitudinem. Luna conferet ingenij agilitatem propter triangularitatem. Venus item fauorem suum cum has ad res omneis pollicetur, tum etiam ad mysteria religionum cognoscenda, cum ex omni parte benefica sit. Quibus etiam è rebus simul coniunctis efficitur, ut natus is futurus sit graui consilio, solerti ingenio, mente peruestigante, generoso animo, uoluntate integra, nonnihil tamen inconstanti propter signi naturam: demum ijs erit animi dotibus praeditus, eaque autoritate, ut rebus plurimis non modo commodus, uerumetiam necessarius iudicetur. Quocirca ma gnas etiam res administrabit, illisque administrandis praepositus erit. Libra occasum tenens, quia mobile signum est, uitae quoque commutationem decernit. Quia uero domus Veneris, quia Saturni altitudo, itemque triangularitas, in qua socium sibi Mercurium adiunxit, quia signum etiam uirile atque aequinoctia le, consuetudinem nati ipsius futuram denunciat cum maximis uiris, aut in principum ®um aula, cuius tamen status facultatesque instabiles, ac non satis certae futurae sint, tum propter inconstantiam signi, tum uel maxime propter Saturni maleficam qualitatem: quippe qui nunquam illum ita pro uehet, ut non post de statu deijciat, ex altoque atque illustri loco in humilem obscurumque deturbet, cum sit stella haec ueneno quasi quodam liuoris intin cta, ut quod boni collatum à se fuerit, non patiatur consistere. Quocirca &contentiosas lites aliquando mouebit, &in re uxoria molestias ac tristitiam afferet propter coeli situm. A Cancro imum coeli cardinem tenente, cum sit signum etiam tropicum, Lunae domus, altitudo Iouis, triangularitas Mar tis, in qua Lunam ac Venerem sibi socias assumpsit, promittuntur nato honores, hores, honorumque ac uitae ornamenta, nominis item claritas, &magistratuum ac dignitatum insignia, unde sibi rem familiarem, fortasse etiam è tem plis ac deorum redditibus comparabit. Affines tamen quosdam aduersanteis sibi experietur: neque enim Martis turbulentior uis potest ita conquiescere, ut non intemperatus eius impetus alicunde prorumpat.