Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 155
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur singillatim in uniuersumque consideranti, &undecunque signorum, cardinum, locorum, atque erraticarum uires naturasque pensitanti, simulque commiscenti facile fuerit, aut certe non omnino difficile, denunciare quid in genituris signum quodque in ortu, occasu, medio, aut imo positum, aut promittat Boni, aut minitetur aduersi. Cum primis autem inspiciendum est, quo in loco signo rum ipsorum domini, triangulatoresque, quique altitudines in signis habent, constituti sint, quo etiam è loco respiciant, status quoque atque conditiones singularum erraticarum, fines item ac finium domini diligenter colligendi atque obseruandi, partes quoque corporis quibus praesunt, &item rerum qualitates nequaquam negligendae, domini quoque geniturae, qui etiam hospitatores &quales, quique eorum etiam status: ut cognitis primum significationibus uniuscuiusque, post in unam tanquam massam permixtis redactisque, tandem penso adhibito illas temperet, temparatasque simul concinnet. Cum primis tamen