Latin
155
Pontano, De rebus coelestibus 155-2
Unproofread scanNot analysed yet
nati qualitas ac patriae, parentum, generisque conditio consyderanda est: neque enim ex agro macilento atque infoecundo ea prouenire fertilitas potest, quae è foecundo &pingui solo. Quocirca patriae ipsius generisque mensura in utranque partem ad ea quae à coelo, stellisque decernuntur, accommodanda est. His autem in hunc modum explicatis ad Taurum redeamus, cui ut in hominum corporatura collum ceruixque addicuntur, sic è terrarum regionibus tanquam membra quaedam addictae sunt Parthia, Media, Persis. Cyclades, Cyprus. Pertinet autem Media à septentrione ad mare Caspium, quod &Hyrcanum dicitur, ab occasu Solis maiori Armeniae, atque Assyriae iungitur, ab ortu Hyrcaniae, à meridie Persidi, quae &ipsa Tauro subiecta est, adhaeretque ab occasu Susianae, ab ortu Carmaniae, à meridie ma ri abluitur, quod Persicum dicitur. Parthia uero ab occasu Mediae ipsius par tem attingit, à septentrione Hyrcaniam, ab ortu Ariam, à meridie deserta Car maniae. Cyclades quoque insulas, Cyprum item notißimam insulam Taurus sibi uendicat, Asiaeque minoris oram omnem maritimam, quae Graece παραλία dicta est, eaque abluitur ab occasu Solis Propontide, Hellesponto. Aegaeo atque Ica rio mari. Asia uero ipsa minor continet Mysiam, Troadem, Phrygiam, Ioniam, Lydiam, quaeque Maeonia dicta est, &Cariam, ab ortuque annectitur Lyciae, atque huic quoque à meridie ac Pamphyliae, à septentrione Bithyniae: à Graecis hodie Natolia uocatur omnis ille tractus, à nostris Turcia, quod à Turcis occupata diutius fuerit, antequàm ij Constantinopoli potiti sint.