Latin
159
Pontano, De rebus coelestibus 159-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca cui ascenderint in genitura, is in primo uitae suae tirocinio laboribus non parum fatigabitur, non tamen ut ei ad uictum desint necessaria, instituetur bonis artibus, in quibus ingenij sui uires exercebit. Nam &Mercurius signi dominus rationi praeest, &Saturnus cum eodem triangulator ingenium acuit, impellitque ad cognoscenda rerum naturae occulta. Signum etiam ipsum cum humanum sit, rationem quae propria est hominis, ut sequatur, compellit. Quibus è rebus efficitur, ut natus ipse ad ea quae rationis atque ingenij sunt, animum applicaturus sit, ac non sine labore molestijsque. Nam &Saturni stella laboriosa est, &Mercurius nati animum primamque adolescentiam, cui praeest, ita exercebit, ut quiescere illum uix patiatur. Versabitur itaque cum praestantibus uiris, cum quibus amicitiam seruabit, atque hoc pacto censum sibi remque familiarem comparabit. Quodque signum hoc, quod alij commune, ut dictum est, ac duplex, alij bicorporetun uocauere, inter Veris finem aestatisque principium constitutum est, atque hanc ob causam communitatem quandam utriusque temporis retinet, iccirco nati etiam animus &in agendo &in consultando mediocritatem quoque retine bit: neque enim aut statim de proposito dimouebitur, ut leuis appareat, aut in illo ita obdurabit, ut pertinaciae accusari debeat. Idem Gemini in quorum genitura coeli cacumen possederint, eorum animos propter suam dominique naturam multarum artium ac disciplinarum studiosos facient, quippe qui admodum docti euasuri sint, rerumque abditarum naturae magnopere periti. Quam ad rem Saturni quoque stella multum conferet, quae triangulo signi huius praeposita est cum ipso Mercurio simul, quam ob rem natus ipse magnam sibi docendi atque instituendi autoritatem procedente aeta te, atque in ipsa senectute uendicabit.