Latin
160
Pontano, De rebus coelestibus 160
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his autem aut è publicis administrationibus uitae sibi praesidia comparabit propter cardinis maiestatem, aut forte è templorum aut sacrarum rerum prouentibus, suffragante etian Virgine ab horoscopo, quod signum naturaliter religiosum est, multa rumque disciplinarum scium, eiusdemque Mercurij hospitium. Geminis occasum tenentibus, qui in lucem ueniunt, futuri sunt ingeniosi, solertes, eruditi, quique alios etiam erudiant, scribae atque à secretis ministri, secretarumque literarum interpretes, quod Mercurij stella praestabit: erunt etiam rerum coelestium periti, aut sacrorum praefecti, antistitesque, quam ad rem Saturnus triangularitatis dominus ac socius operam quoque suam impendet, prae stabitque ut ijdem ipsi dolores atque erumnas aequißime ferant, ut simultates, odiaque dißimulent, ut iustitiam colant, &in senectute sua rem familiarem uberem atque amplam poßideant, ut filios quoque ac nepotes suscipiant. Vbi uero imum coeli cardinem Gemini occupabunt, qui tunc nascentur, multis in uita aegritudinibus, multis etiam doloribus erumnisque opprimentur, la borabunt occulto aliquo corporis uitio, patrimonia, resque partas amittent: quae mala Saturni nocens astrum inferet, praesertim ubi nocturna genitura fuerit: post uero mutata fortuna, diuitias sibi multas acquirent, multa etiam compendia quasi ex improuiso eis offerentur. Senes tandem peregre. ac fortasse repente morientur, praeterquàm si, ut Iulius Maternus tradit, geniturae dominus felici sua collocatione hoc ipsum prohibuerit. Subiciun tur autem Geminis regiones hae: Armenia, quae à septentrione iungitur Colchidi, Hiberiae, atque Albaniae, à Solis occasu Cappadociae, ab ortu Hyr cano abluitur mari, inhaeretque Mediae, à meridie Mesopotamiae atque Assy riae. Hyrcania, quae à septentrione non exigua parte Caspio mari abluitur, qua è re Hyrcanum quoque agnominatum est, annectiturque Mediae ab occasu, à meridie Parthiae, ab exortu Margianae, quam uideo uocatam eti am Mantianam. Haec ipsa Margiana Geminis quoque attribuitur, estque ab occasu Hyrcaniae finitima, à septentrione Scythiae, à meridie Ariae, ab exor tu Battrianae: duxit autem nomen à Margo fluuio, qui illam penè mediam se cat è Sariphis defluens montibus, Oxoque immixtus in Hyrcanum influit: clauditur autem ferè continuatis montibus, praeterquàm ab ea parte quam ma re abluit. Nec uero quispiam miretur, quod hac in explicatione, regionum etiam fines tradamus. Id enim eo consilio facimus, quod cum nequeamus subie ctorum locorum noua nomina certis limitibus conscribere, finibus illa com plectimur ijsdem quibus maiores nostri ea descripsere. Cyrenaica quoque, ac Marmarica, Aegyptusque inferior Geminis addictae sunt. Finitur autem Cyrenaica ab occasu Syrti maiore ac Philenorum aris, à septentrione Libyco mari, quod &Punicum uocatur, ab ortu Solis Marmarica, à meridie Libyae desertis locis. Ipsa uero Marmarica cum Aegypto, cuius ipsa pars est, ab occasu Cyrenaicae coniungitur, à septentrione Aegyptiaco mari abluitur, ab oriente Iudaeae, atque Arabiae Petraeae, à septentuione uero Aethiopiam pertingit.