Latin
164
Pontano, De rebus coelestibus 164
Unproofread scanNot analysed yet
Numidia pars est eius, qua pertinet ad Ampsagam fluuium, quaque ad Oceanum qui ab ea Numidicus dicitur, atque ad Audum mon tem, hac tempestate uix oppidis aliquibus habitatur, Arabibus hoc est No madibus infestantibus, qui Scytharum more palabundi errant. Bithynia, Pontusque ab occasu, ore Ponti è regione Constantinopoli, atque Propontide, à meridie minore Asia, de qua iam diximus, ab ortu Paphlagonia, Galatiaque, à septentrione Ponto Euxino includitur. Phrygia uero, itemque Lydia ac Maeonia, minore Asia continentur, cuius oram maritimam diximus Tauro esse subiectam. Colchis est ad mare Euxinum, ab occasu Sarmatia finitur, quae est illi ad septentrionem: labitur per eam Phasis fluuius Caucaso è monte defluens, quo monte ab Hyberia diuiditur ortum uersus, à meridie fines habet cum Cappadocia, Armeniaque maiore: nomen obtinuit à Colcho urbe, quae quantopere celebris fuerit, ea quae à Poëtis de aurato Arie te feruntur, deque lasonis nauigatione, Aeta item rege, ac Medea, docent. Aetate nostra ignobilis squalet, parsque est Tartariae.