Latin
Cap. V
Pontano, De rebus coelestibus 164-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. De Leone. Omen ipsum Leonis uidetur prae se ferre seruorem quendam incensi aëris: haec etenim praecipue ratio signo nomen dedit, nam etsi rectißimi ac ualentißimi è Cancro radij proijciuntur à Sole, nihilominus feruor ille tam aestuosus &penè suffocabundus, atque, ut Graeci dicunt, πνιγώδες, in Leone concipitur, id quod etiam domesticis in balneis usuuenit, ut eae postquam bene concaluere, exaestuent, difficileque admodum sit illas pati: nimius enim ille calor &angit animam, &spiritus penè suffocat, atque elidit: nec solum in balneis, uerumetiam in cubiculis, coenaculisque, ubi diutius in eis ignis efferbuit, hoc ipsum consueuit accidere. Diuturnior enim caloris immoratio in locis praecipue conclusis aestum ingenerat. Sol etenim è Geminis prius, pòst è Cancro ita terrae mea tus caminosque adaperuit, fumigationibus terrestribus coelum sic impleuit, ex humectis locis usqueadeò succos exhausit, ut cum ad Leonem peruenit, perque eum uagatur, aër ipse tanquam effumare uideatur, caligineque spißiore constare, ut nec aurae fluuiales, aut maritimae spirent, nec uenti usquam flatusque illi aërij sentiantur, sitque ut saepenumero hymbres intemperantißimi, procellaeque turbulentissimae prorumpant ex aëre ob hanc tantam fumigationem, caligantiumque aspirationum redundantiam. Meritò igitur signum ipsum ab hac efferuescentia uocatus est Leo, quando, ut Ptolemaeus scriptum reliquit, in uniuersum calidum atque aestuosum est, cuius etiam priores partis aestuare tradat, posteriores humescere, corruptionemque inducere, quanquam medias temperantiam retinere quandam existi mat. Etenim in signis ipsis usuuenit, quod in animalibus, ipsisque terrarum lo cis ac tractibus, quodque etiam in fontibus, &aquis, ut uniuersim quidem sua quadam communique natura praediti sint, ac nihilominus peculiaris, &ut ita dixerim, natiua, priuataque alia quaedam uis illis sit insita, quae ab uniuersi qualitate dissentiat.