Latin
Cap. VIII
Pontano, De rebus coelestibus 17
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem ueris humiditas, ac frigida signi uis astri naturam adiuuant: rursus calor ueris, ac Tauri siccitas obstant ne frigus atque humectatio syderis in aliquam intemperantiam excedat. Quod fieri necesse esset, ubi duae consimiles naturae simul iungerentur, nulla ui alia eiusmodi quodammodo impe tus moderante. Reliquum est ut ostendamus Venerem nisi uerno tempore non posse Taurum permeare. Quo ostenso, liquido constabit quàm conue nienter in constituendis domibus Taurus ei in sortem cesserit. Satis autem certum est Venerem ipsam, siue ante Solem, siue post eum feratur, longius duobus signis ab illo, uel, ut expreßius loquamur, gradibus paulò pluribus quinquaginta non recedere. Sole igitur ultimas Piscium partes peragrante, si uespertina Venus fuerit, &à Sole quamremotißima, per Tauri medias extremansue partes necesse est ipsam ferri. Rursus Sole in ultimis Geminorum partibus collocato, si matutina Venus est, &ab illo quammaxime abest, circa Tauri initia, aut medias eius signi partes diuersabitur. Quam obrem siue in Geminis, siue in Ariete aut Tauro Sol constitutus fuerit, non potest Venus nisi uerno tempore per Taurum euagari. Siquidem omne hoc tempus quo Sol quam diximus coeli regionem peragrat, à uere occupatur, quanquam &aliquando aestate iam incipiente venus adhuc moratur in Tauro. E quibus satis apparet, temporis, signi, ac syderis, ut est dictum, ra tione habita, Taurum accommodatißimam Veneris domum esse, è qua conuenientia constare sibi radiorum eius aequabilitas ualeat, quam nec praestare Aries poterat propter calorem, quippe qui &à uere &à signo auctus Veneris naturam plusculum incendisset, ariditate etiam signi non parum ad iuuante: sed nec Gemini, quibus tametsi per humidum affinitate quadam iungeretur, tamen calore signi geminato à uere iam in aestatem declinante, ra dij eius nimio plus incanduissent. In Libra uero quae Veneris etiam domus est, diuersam ab hac rationem secuti sunt. Nam cum in Libra Venus esse ne queat, nisi anni parte maxime sicca, aut ea iam in frigus atque hyemem inclinante, placuit quod esset humectae, calentisque naturae signum ei decernere, cui per humidi naturam conciliaretur. Nanque ut ueris autumnique contrariae qualitates sunt, sic uernae Veneris domui autumnalis erat domus oppo nenda. Vtque uere prospectum est in attribuendo domicilio ne Veneris humens uis permadesceret: sic autumno ne uis eadem nimio plus aresceret, neue illic ab exuperantia, hic à defectu efficeretur intemperantior. Huis constitutioni illud quoque mirum in modum conuenit, quod cum Venus beneficae naturae sit, eius domicilia Solis ac Lunae domicilijs sexangulari irradiatione coniunguntur in utriusque semicirculis. Sunt enim Taurus &Cancer in Lunari, Libra &Leo in Solari hexagonalia signa, ad haec foecunda sunt &genitalia, cum sit Venus ipsa foecundae naturae. Diximus de Veneris domicilijs. Nunc de alterius beneficae stellae domibus explicemus. De domibus Iouis.