Latin
Cap. IX
Pontano, De rebus coelestibus 18
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. Quis stella felix esse ac salutaris dicitur, cuius est natura eadem quae aëris ac sanguinis, humecta &calida, aequabili ratione temperata: huic domum in Piscibus Sagittarioque statuerunt. At uide quàm conuenienter, quàm apte, quod in parte Signiferi remotißima, quae est propè hyemalem conuersionem, signum calidum siccumque delegerunt ei. Nam cum è remotißimo atque obliquo loco radios ad nos lentiores, &penè imbecillos mitteret, quod Solis ipsius radij declarant, qui ex eo loco obliqui feruntur, maximeque imbecilli, socio signi calore refocillandus erat, uidendumque ne calida eius ui restincta, humido adaucto efficeretur humentior: quod ne accideret, signi etiam ariditas prohiberet. Contrà in parte Signiferi propinquiore, à qua in humidum ca lidumque procedat annus, Pisces attribuerunt, ut ueris aestatisque aduentantibus caloribus, signi frigore adiutus posset obsistere, ne arefecto humore, calida ui exaestuante, ureret potius quàm foueret. Appositißime quidem, quod cum sit ipse beneficus, benefica, id est triangulari configuratione Sagittarius Leonem in Solagi, Pisces Cancrum in Lunari semicirculo intuen tur. Quinetiam cum sit Iouis stella foecunda, uentorumque excitatrix, uento sa ei signa &genitalia sunt concessa. Adde quod in Lunari semicirculo Lunaris naturae signum: in Solari autem Solis naturae consentiens signum peculiare Iouis stellae decreuere. His explicatis, de maleficarum stellarum Martis ac Saturni domibus disseramus. De domibus Martis, &Saturni. Cap. X. Artis stella torrida &feruens est, Saturni autem frigens ac torpida, magnaque in utroque ariditas: hinc infelices dicti, quod utriusque radij sint intemperantißimi, illius propter aridam atque urentem naturam, huius ob torpescentem nimiamque frigiditatem. Vtraque autem exuperantia maxime noxia est. Ad haec dictum est supra Lunam Solemque in coelo dominari, &alterum die imperare, alte rum nocte: ac Lunam quidem humectare materiam &quodammodo prae struere ad res procreandas, Solem calefacere, informare, &,ut propè magis dixerim, animare.