Latin
Cap. VI
Pontano, De rebus coelestibus 172
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca mirum uideri debet nemini, si omnino signum hoc uariabile iudicatum est, ab aëris ipsius affectionibus tam inconstantibus, si autumnum ipsum tum uentorum, tum morborum, qui ex aëris inconstantia potißimum generantur, patrem dixere. Ad haec signa omnia quae coeli cardi nibus praesident, mutabilia sunt, ac suapte natura uariantia. Diuisim uero primas ac medias Librae partis temperatas esse uolunt, ultimas humescenteis: quae in boream surgunt, uentosas: quae in austrum declinant, humidas &corrumpenteis: quae quidem omnia cum natura temporis illius, hoc est autumni conueniunt, quando ea pars anni pluuia ac pestilens est, uentorumque con citatrix. Qui uero finium naturas explicant, Ptolemaeique comprobationem sequuntur, ita quidem tradunt, ut fines primi sex è partibus constituti, quod Saturno subseruiant, qui hoc in signo altitudinis iurisditionem exercet, sint regiae excellentisque naturae, maxime in diurnis genituris. Quamobrem natos ipsos magnas ac generosas ad res impellunt, maximisque negocijs impli cant, steriles tamen sunt, humidamque ob qualitatem corruptionem afferunt. At qui Aegyptiorum opinioni assentiuntur, quanquam primos fines partibusque è sex Saturno dedicant, fines tamen secundos, partibusque ex octo conflatos Mer curio tribuunt, tertios septemque è partibus Ioui, quartos Veneri item è septem, ultimos duabus tantum è partibus Marti. E Ptolemaei igitur approba tione secundi loci fines quinque è partibus comparati, Venerisque potestati addicti, in animis natorum studium ingenerant honestatis, pietatis, ac religionis, item picturae, sculpturae, toreumaticae, uersuum, canticorumque. Erunt autem na ti ipsi in re uxoria fortunati, atque in plerisque felices. Tertij loci fines partibus quidem ex octo compositi, cum sint Iouis, natos locupletabunt uenalitijs quidem è lucris, ijsdemque immundis ac sordidis. Quarti loci fines quinque è partibus compacti, Mercurijque stellae ascripti, natos ipsos ad ea quae Mercu rij sunt, impellunt, ad mercaturam, ad forum, ad commercia rerum uenalium, com mutationesque, ad studia Grammaticae, scripturarum, epistolarum, quorum quidem animi nec à iustitia recedent, &res suas prudenter administrabunt. Vitimi loci fines sex è partibus coniuncti, Martique attributi natos ipsos militaribus in rebus exercebunt: ducent enim ordines ac robur animi, strenuitatemque prae se ferent, rapinis gaudebunt, atque in exercitatione militari, reque bellica satis felices erunt, ineritque illis magna animorum fiducia, uigor item elatioque, fratribus aut carebunt, aut cum illis male conuenient. Haec Libra portendere pro natura finium existimata est ab autoribus non ignobilibus.