Latin
Cap. VI
Pontano, De rebus coelestibus 173
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus igitur ea ascenderit, ij futuri sunt iustitiae, mo destiae, honenstatisque studiosi, deorum cultores, liuidi tamen admodum, quique alienis bonis inhient: quae uitia de Saturni malitia ortum ducunt, qui non modo altitudinis, uerumetiam triangularitatis ius exercet in Libra. Genus uitae eorum erit inconstans &uarium pro natura signi. Ipsi multis litibus contentionibusque uexabuntur, uersabunturque in ministerijs annonae, ponderum, mensurarumque, atque inter pigmentorum operumque officinas, quarum etiam rerum administrationi praesidebunt. Generaliter autem ut in Vrania scriptum est,