Latin
Cap. VI
Pontano, De rebus coelestibus 173-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc igitur signo genitos primum aequa probumque
Delectant, lucrumque olei &Baccheia merces.
Praecipites sed liuor agit, tum pondera tractant,
Annonamque, unguentaque, &aequis cornibus instant.
Sed uariat fortuna suis mutabilis alis,
Et molles animum mores, &auara cupido
Inficiunt. Igitur libra fulgente per ortum
In lucem quicunque uenit, non ille deorum
Contemptor, non recta animi sententia mentem
Deseret, aut claris exurgens gloria factis,
Sed uitae tenor inconstans, morbusque, laborque
Turbabunt, &multa nouis discrimina rebus,
Nunc lites, atque immeritis certamina causis,
Nunc aduersa fori uexabunt arma, sed ipse
Inuictus feret, ac multo se robore firmat,
Quem tamen amißis prosternent funera natis.
Saturnus itaque, ut dictum est, hinc lites &contentiones causasque dolorum