Latin
Cap. VI
Pontano, De rebus coelestibus 174
Unproofread scanNot analysed yet
Occasum tenente Libra, in lucem qui uenient, propter naturam signi inconstantis, &propter cardinem, eorum uitae genus nunquam certum erit, sed continuatione quadam inconstanti &lubrica uariabit adeò, ut ex imo ad summum saepius locum subleuentur, ad imum à summo postea deturbentur: eodem modo è laetis ad tristia, è tristibus ad laeta iocundaque transferentur, ut tanquam alternis gaudium, moeror, felicitas atque infelicitas inuicem certent, deque uictoria inter se digladientur. Horum autem hominum uita consuetudoque futura est in aula regum, aut apud ciuitatis principes, aut in publicorum munerum administratione propter Saturni pertinax ac potens sydus: quod licet sit laboriosum ac difficile, natos tamen ipsos extollit, et ab imo ad summa bene potenterque collocatum effert. Qui in lucem uenient Libra infimo in coelo collocata, paternum censum amittent, partasque à maioribus diuitias non retinebunt, prementurque à laboribus multis, uitam autem longiorem sortientur, nec in obitu sepulturae honore carituri sunt propter Aquarij, ut arbitror, trianglaritatem, quem octauo in loco contingit reperiri, Libra in imo consistente. Ad haec coeli locus imus ea denuntiat, quae post obitum obuentura sunt, ut suprà iam diximus. Versabuntur autem in muneribus, ac ministerijs popularibus, ita tamen ut uix ad primum negotij quod administrabunt locum perueniant. Quas ad administrationes beneficio literarum euehentur, praesidio potißimum Geminorum, Mercurijque eorum domini, qui de triangulo fauorem suum loco huic submini strantes afferent. Quodque ipsi Gemini duodecimo in loco, pigro scilicet atque abiecto reperiuntur, non poterunt nati ad primum administrationis suae lo cum, ut dictum est, peruenire. Haec igitur Libra in aliquo coeli cardinum quatuor constituta nascentibus denuntiat. Librae subiacet Bactriana, Casperia, et Serica. Harum prima contingit ab occasu Margianam, à septentrione ac So lis exortu Sogdianos, atque Oxumflumen, à meridie Ariam. Serica ab occasu habet Scythiam, quae est extra Imaum montem, à septentrione terram incognitam, similiter ab exortu, at à meridie Indiam, quae est extra Gangem. Casperiam diuidunt à Sacis montes, è quibus defluunt, Indus, quique in Indum influunt Bidaspus, Sandabilis, &Zuadris. Est autem statim post in dum, pertinetque ad Zaradrum fluuium, qui eam à Gymnosophistis diuidit, adiacetque Sacarum montibus. Oasis quoque, ac Thebais, quae quidem diuiduntur a montibus, qui Libyci appellantur, Librae addicuntur. Est autem Oasis sita post montem, qui Aegyptiaca lingua Arenosus uocatur, ac secun dum Solis fontem, ac Meridem lacum. Duxit autem nomen ab urbibus duabus eiusdem nominis, quarum altera, quae parua cognominata est, uergit ad Meris Meridem, altera quae magna, ad montem Arenosum. Thebais, quae inter montes Libycos, &Nilum portenditur, quaeque ab urbe quondam celeberrima dicta est, Aegypti partem occupat. Item Troglodytica, quae iacet ad mare rubrum, sinumque Arabicum, quique Adulicus dictus est, pertinetque ad Elephantum montem.