Latin
Cap. VI
Pontano, De rebus coelestibus 175
Unproofread scanNot analysed yet
Labitur autem per eam flumen Astabora, qui è Garbato monte in Nilum influit, ad Meroën insulam unà cum amne Astapode, qui è Coloa palude per Struthiophagos decurrit. De Scorpio. cap. VIII. Eragratis à Sole Chelis, caligante summum in modum aëre, sursumque euecto omnis generis halitu, aridoque in frigidum declinante, cum &dies minutatim decrescat, &Sol ad infima orbis sui declinet, necesse est coelum ipsum turbari, atque in dies densius obnubescere, calido frigidoque inter se certantibus, dum ignitae fumigationes contendunt, ut ad aestuosam illam regionem sursum penetrent, aut dum inclusae frigescentibus à uaporibus exploduntur, ac tanquam fuga tae constrepunt, tonitrus quoque frequentißimos in coelo fieri. Quocirca signum Scorpij, quod uetustißimi Latini Napam dixere, non iniuria tonitruo sum ab illis omni è parte iudicatum est, nec minus etiam fulminosum: quo tempore &coruscat coelum saepius propter densitatem uaporum exhalationumque inter se certantium, &fulgetrae plurimae, inflammationesque per aërem discurrentes cernuntur. Quodque frigida uis in dies crescentibus noctibus, hebescen te Sole, mirum in modum augescit, hymbres ferè continui è coelo funduntur. Quinetiam cogente frigore, non hymbres modo uehementer frigidi saepius decidunt, uerumetiam niues: nec solum in gontium cacuminibus, in quibus frigus ipsum regnat, uerumetiam in planis, locisque demißioribus, Itaque Scorpij partes primae nimbosae sunt, exuperantique iam frigore nimbos in niues cogunt, procellasque atrociores exuscitant. Quoniam autem expurgato iam aëre, solutis in hymbrem ac niuem uaporibus, naturale est coelum ipsam dies aliquot conquiescere, hinc efficitur, ut mediae Scorpij partes reddantur temperatiores, quo tempore sedatio quaedam in aëre accidit. Post uero euaporante ac fumigante terra, frigescenti coelo, multis rursus coactis nubibus, res omnis ad pluuias, nimbos, ac niues redit: quodque post largam pluuiam serenitates, post austros, qui tunc potißimum regnant, boreae subsequuntur, indeque terrae superficies gelu concrescit, nec exhalari è terra inclusos flatus permittit, terrae ipsius motus quoque fieri aliquando contingit. Vnde postremae signi huius partes concußiones terrarum excitare, quod res ipsa non raro comprobat, iudicantur. Quibus de causis potißimum autumni tempore motus hi fiunt: hicque quidam quasi morbus, noxiaque affectio à terra concipitur, ut non solum pars haec anni in animalium corporibus, uerum etiam in uasta illa terrae ipsius mole morbos ingeneret, temereque deinde eam cogat. Partes autem signi huius quae septentrionales perhibentur, aestuo sas ac torridas esse uolunt, australeis uero humidas. Qua uero ratione par tes hae nostris in regionibus aestuent ac torreant, non uideo: cum Sol ad eas nisi declinante iam autumno non accedat, quo tempore frigora iam intenduntur.