Latin
SVARDINVM SVARDVM
Pontano, De rebus coelestibus 194
Unproofread scanNot analysed yet
Ducit alimentum à radicibus imis arbor, qua parte stipes infixus est terrae: at homo summo à capite, ubi &os formatum est, per quod alitur, &lingua sita est, per quam sapores sentit, &aures dispositae sunt, &item nares, quarum &audit &olfacit ministerio. Oculi quoque eodem sunt inclusi capite, quorum ipsorum officio luce fruitur, mundique intuetur pulchritudinem, ac contemplatur. Haec autem omnia per aërem homo assequitur, in quo perinde ut patentißimo quodam in campo stellae uires suas aßiduis agitationibus, discursibusque exercent. Etenim oculi, quorum nullum esset absque aëre officium, sciendi atque intelligendi uiam nobis aperuere. A motu enim coeli stellarumque, atque è diuersitate tum rerum, tum temporum, quam tantam esse cernerent, in admi rationem conuersi coeperunt praestantißimi quidam uiri rationem, causasque exquirere. Quibus è principijs rerum ac naturae ratio in eam peruenit co gnitionem, quae nunc scientia dicitur. Itaque ut à terra stirpes alendis corpo ribus, sic ab aëre homines exercendis sensibus opem mutuantur: quem maios res nostri tum spiritum, tum animam uocauere, quod ex eo potißimum uiueremus. In eo igitur stellarum uires maxime ostenduntur, quod manifestißime omnium docent Sol ac Luna, propter principatum alter lucis ac calo ris, propter propinquitatem altera. Quod uersibus etiam decantatum est à nobis in eo libro, qui Meteorica inscribitur. Atque ut translationes arborum, itemque insitiones peperere eam quae nunc est fructuum diuersitatem, dum rerum semina inter se commiscentur, aliudque atque aliud in solum transferuntur, coagmentatis simul libris atque corticibus: Sic ingeniorum quoque proueniunt diuersitates tam multae de commixtione radiorum, quos stellae diuersis è signis ac locis, diuersis etiam è configurationibus miscendo iaculantur. Quemadmodum igitur paruis è principijs profluunt corpora, sicè tenui humorum mixtura atque à uarietate radiorum, diuersitateque agitata &fota uarietates proueniunt corporum atque ingeniorum. Etenim ingenia siue acuta ea sint, siue obtusa, pro humorum qualitate corporumque textura &acuuntur &obtunduntur in nobis. Anima enim suis instrumentis usa, quod artificis est proprium, tum materiae ipsi, tum instrumentis sese accommodat, proque materiae atque instrumentorum natura aut hebetius mouetur, aut solertius ad agendum: qua è commotione actiones ipsae quoque proueniunt eiusmodi, ut à corporeae fermentationis natura haud ita multum tamen discedant. Ac tametsi animae sit officium imperare sensibus, perinde ut artificis est materiae atque instrumentis, nihilominus artifex ipse sic materiae, sic instrumentis imperat, ut illis utatur etiam pro sua ipsorum qualitate ac temperatione. Neque enim faber statuarius scabroso è topho statuam sic formabit, ut, quod poëta inquit, uiuos perinde ut de marmore uultus ducat. Tanta itaque ac tam diuersa ingeniorum uarietas minime à parentibus ortum habet. Quotus enim in tanta multitudine, &ciuium copia inuenitur filius, qui paternum parte ab omni ingenium referat ac mores?