Latin
SVARDINVM SVARDVM
Pontano, De rebus coelestibus 195
Unproofread scanNot analysed yet
Quin infinitus penè filiorum potius est nume rus, qui diuersas artis, diuersa studia, diuersa etiam à paternis instituta consectentur, cum saepenumero tota illis (ut dici solet) fronte sint aduersi: quae res exemplorum locupletatione minime indiget. Proficiscuntur igitur haec omnia ab erraticarum natura configuratione, habitu, situ, radiorumque inter se complicationibus atque mixturis: quae quidem infinitae cum sint, infi nita quoque uarietate humores è quibus constamus, ut afficiantur, necesse est. Has autem affectiones in actionibus etiam suis refert anima, quae tametsi institutione atque exercitatione plurimum adiuuatur &colitur, tamen, ut Horatius non minus probate quàm eleganter dicit, Naturam expellis surca, tamen usque recurret. Quod in agris quoque usuuenit, ut quamuis agricolae cultu, diligentique non minus quàm aßidua opera multum sibi ad ubertatem frugum, ac probitatem comparant, ad naturam tamen statim redeant, ubi opera ipsa culę tusque defuerint. Nihil enim natura potentius, quando uis eius perpetua qui dem est, cum habitum ipsum mutari saepenumero aut externam ob uim, aut per electionem uideamus. Sed nos postquàm non ab re praefati haec tecum Suardine sumus, ad ea quae rerum coelestium explicandarum ordo iam po stulat, redeamus. De Saturno &Ioue simul geniturae imperantibus. Cap. Voniam autem quas in animis affectiones ingenerent erraicae singulae, ubi solae genituris praefuerint, abunde iam diximus, consentaneum uidetur, earundem quoque significationes, ubi binae simul aequata etiam potestate genituris dominabuntur, ordine suo explicare: siquidem earum è commixtionibus quae uidentur, diuersitates proueniunt morum atque ingeniorum. A Saturno igitur exordiemur, qui ubi cum loue simul dominatum obtinuerit, &uterque bene atque opportune collocatus suam cum autoritate dignitatem in figura retinuerit, natos ipsos ad probitatis ac modestiae studium excitabit. Quapropter inerit in illorum animis summa ac singularis tum aduersum senes, natuque maiores obseruantia, tum erga magistratus atque institutores, eosque in quibus signa sapientiae uirtutisque apparuerint. Etenim louis, id est sanguinis ipsius temperatio Saturni frigus siccitatemque ita fouet, ac tanquam refocillat, ut in natorum etiam animis eius opera idem temperamentum agendis referatur in rebus, utque illorum ipsorum instituta pro humorum corporis moderatione sint etiam moderata.