Latin
SVARDINVM SVARDVM
Pontano, De rebus coelestibus 197
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque Iupiter sit honesti defensor, tribuatque iudicij rectitudinem, Saturnus contemplationem amet, re rumque abditarum cognitionem, quinetiam cum morum grauitatem, &in agendo maturitatem sectetur, ab hac ipsa harum inter se duarum stellarum commixtione atque communitate etiam philosophiae excitabuntur studia, cuius propria est rerum naturae cognitio atque scientia, uitae item grauitas, rectaque animorum informatio, ac sapiens illa &in docendo &in agendo institutio &ueritas. Haec tamen omnia non modò imminuentur, uerumetiam in contrarium facile uertentur, si aut utrunque sydus male collocatum in genitura fuerit, perinde ac propria dignitate amissa, aut ipsorum forte alterum abiectum prostratumque ignobiliter iacuerit. Quod ubi euenerit (quoniam Saturni uis quae in malum prona est, nihil habet quod malignita ti obsistat suae, quin eadem ipsa ob infelicem coeli situm atque habitum magis magisque ad malignitatem impellatur) eo in statu qui nascuntur, futuri sunt alieni ab amicitijs, atque ab hominum beneuolentia &societate. Quid quod liberos ipsos, suamque progeniem odio insectabuntur, uiuentque in solitudine, qua mirifice capientur? ijdem erunt suspicaces, simulatores, ficti, suorumque consiliorum celatores, sacrilegi, templorum ac sacrorum uiolatores, inertes, languidi, imbecilli, queruli, susurrones, sine delectu, sine iudicio, indiscre te confuseque se suaque administrantes, sine fide, sine fiducia, inepti, fatui, igno rantes, tamen ambitiosi ac patientes. Eosdem forte aut furor quandoque agi tabit ac uesania illa quae Graeco uerbo μανία est, aut inuidia odiumque com pellet ad miscenda uenena, mortesque potionibus perpetrandas, fortasse etiam sprecio capti illas procurabunt. Vides igitur quid mixtura faciat, quid fellix infelix ue stellarum collocatio atque positura? ut ab illa, de qua diximus beneficentia, animique magnitudine fiat permutatio ad uenenorum ministeria, mortesque preciosas. Haec autem ipsa uarietas tam diuersa morum inigeniorumque (ut coeli res ad hominum artificia quaestusque transferamus) hmaxime apparet in pictura, &ea quae suo nomine tinctura dicitur: siquidem lex colorum ipsorum permixtione nunc pluscula, nunc minuscula, nunc pusilla, nunc mediocri, infinita penè colorum diuersitas oritur, quod in panni stum è lana, tum è serico, atque in tabulis pictis uulgo cum summa etiam admiratione cognoscitur: cum tamen colores ipsi qui simplices dicuntur, nequaquam multi sint, quinpotius pauci admodum, &quinque, ut sic loquamur, digitis comprehensi.