Latin
SVARDINVM SVARDVM
Pontano, De rebus coelestibus 196
Unproofread scanNot analysed yet
Sequentur itaque pro bitatem, uerecundiam, modestiam: erunt in conuersationibus, familiarique con suetudine suaues &grati, colent iustitiam &honestatem: seruabunt in iudi cijs, in arbitratibus, in ferendis sententijs &iuxtum &honestum &leges, ab aequoque &bono nequaquam recedent: in consilijs grauitatem retinebunt: in electionibus, delectibus, administrationibusque mensuram ac rationem adhibebunt: amicos, domesticos, ac notos homines beneuolo prosequentur affe ctu: mansuetudinem, lenitatem, aequabilitatem ubique praese ferentes, atque in distributionibus faciendis benignitatem ac rectitudinem: quodque ait Vir gilius, ut alio etiam loco testati sumus, cum de pascendis capellis praecipit, occultum eas in lacte saporem salis referre, ad nostram hanc institutionem transferentes, eiusmodi uisiones in hominibus excitatum iri dicimus, cuiusmodi in procreandis, atque informandis illis fuerit corporum humorumque fermentatio ac temperatura. Has autem ipsas uisionum commotiones, quibus animi post afficiuntur, natura duce sequuntur etiam actiones, mores item, aßiduaque ab exercitatione habitus. Etenim liquandis herbis, succisque expurgandis ubi ignis moderanter admotus fuerit, liquores ipsi mo derationem quoque suam retinent: ubi uero admotus ignis uehementior fuerit, aut exuretur liquor, aut penitus exhalando euanescet, aut uitium omnino aliquod contrahet pro ignis ipsius intemperantia ac uitio. Haec Saturni Iouisque semperatura, atque, ut ita dixerim, condimentum, quod Sa turnus contemplationem atque pensitationem habeat in sese, quod Iupiter moderationem ac mensuram, natos ipsos prudenteis, graueis, atque conside ratos efficiet, ex illis enim prudentia constituitur: eosdem etiam reddet be nefaciendi ac proficiendi alijs studiosos, quique in commune etiam bonum consulant, atque arcendo iniuriam, tueantur oppressos: Quippe cum Iupiter natura beneficus sit, Saturnus oderit uiolentiam. Neque enim frigidi &sicci est uim inferre, cum è contrario sanguinis, id est humidi calidique proprium sit fouere corpus, ac tutari illud. Ex hac temperatione ac natura nati ipsi efficientur defensores iuxti atque honesti, propulsabunt iniurias, arcebunt uiolentiam. Iidem erunt magni animi, quem Saturno Iupiter propter calefactionem subministrabit. Siquidem, ut supra de atra bile diximus, humor hic natus est oblatum sibi calorem accipere, acceptumque etiam fouere diutius, quod in lapidibus, qui in calcem excoquuntur, aperte cerni tur. Erunt rei rusticae studiosi, amabunt praedia &fundos. Siquidem Saturnus terrae praeest, Iupiter affluentiam amat, &copiam: atque in nostris corporibus nihil est sanguine ipso uberius, copia uero domesticae rei ex agris ac fundis prouenit, fundique à fundendo dicti. Neque philosophiae illis bonarumque institutionum ac legum studium defuerit, neque tolerandis duo ris patientia ac fortitudo: cum haec ipsa animi fortitudo ab ipsius magnitudine proficiscatur, quam quidem magnitudinem, ut dictum est, Iupiter prae beat: terrestris autem uis, cui Saturnus praeest, sit cum primis solida, ac ferendis oneribus potissimum accommodata.