Latin
Cap. IX
Pontano, De rebus coelestibus 20
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem Aries in Lunari semicirculo quadratis Cancrum radijs ferit, Scorpius Leonem in Solari, in quibus idem contingit, quod in Saturni do mibus. Aries enim Martis qualitates unà consentiendo uehementius accen dit, Scorpius uero dum utraque ab illo qualitate dissentit, prouocando laces sit, atque irritat. An fortasse quod in Lunari semicirculo ut perniciosae natugae syderi, signum Lunari naturae aduersum dedicare uoluerunt, in Sola ri uero, naturae Solis repugnans? Vt undequaque uis eius ad nocendum magis ac magis irritaretur, hic Lunae naturae in peculiari semicirculo, illic So lis qualitati in Solari aduersans, qua è re lis, discordiaque, quae Martis est propria, concitaretur. Siquidem, ut de Achille ab Horatio traditur, Mars ipse iracundus est, inexorabilis, acer, iura negat sibi nata, denique nihil non armis arrogat. Sed quod de conatibus contra obiectis, deque Aristotelica il la Antiparistasi supra in domestica Saturni ratione iam diximus, idem illud hac in parte dicendum est, atque asseuerandum. Feruor enim Martius magis magisque in sese ipse cogitur, uiresque aestuosiores suscipit ob aduersantem Scorpij naturam. Quemadmodum faber dum ferrarius efferuescentibus in fornacula carbonibus aquam superinspergit. Qua è re ignis ipse cogitur, ampliusque incandescit intus, qui antea quidem sparsim efflabat, nullo penitus aduersante. Illud etiam in hac constitutione, &penè dixerim domorum structura uel cum primis considerandum uidetur, quod in Musicis con centibus apertißime cernitur. In ijs enim temperandis necesse est non modò ut plurima, uerum ut unà omnia concinnatim conueniant. Contrà et uo ces, &numeri, concentusque, uniuersus statim uti dissentiat oportet, ubi non modò paucula inter se parùm consenserint, uerum ubi eadem ipsa tum uox tum numerus plusculum aut excesserit in altitudinem, aut sese contrà demiserit, seu productior fuerit, ubi breuitas exigitur, seu breuior, ubi productio nem ratio concentus exigit. Eadem itaque ratione ac mensura in temperandis felicium stellarum radijs omnia uti conueniant necesse est, quae ad felicitatem conducunt. Secus autem in maleficis, siquidem perquam paucis, siue in qualitatibus excessum inducentibus, siue aduersum nitentibus lis excitatur, atque ad malefaciendum procliuitas, perinde ut uoculae, neruique unius dissensio omnem prorsus concinentiam labefactat atque dissoluit. De Mercurij domibus. cap. XI. Is explicatis ad Mercurium reuertamur. Eius stella retorrida esse dicitur, eaque abesse à Sole longius uno signo, eoque non inte gro nullo modo potest: cuius illud ingenium est, ut in alias se atque alias facile naturas transferat. Vnde Vergilius obseruandum praecipit: Quos ignis coeli Cyllenius erret in orbes.