Latin
Cap. IX
Pontano, De rebus coelestibus 21
Unproofread scanNot analysed yet
Eandem ob causam deorum cum nuntium dixit antiquitas. Et uero necesse erat inter stellas tam diuersarum naturarum unam eße aliquam, quae communitatem, &,ut ita dixerim, uersabilitatem quasi quandam haberet: quae quidem inesse communitas minime posset, nisi nunc in hanc, nunc in illam, mox in aliam atque aliam naturam transiret, facileque conuerteretur. Quocirca cum Soli in Leone, Lunae in cancro, Veneri in Libra Tauroque donicilia essent constituta in ea Signiferi parte, quae propius nos aspiceret, reliqua duo signa quae Solis ac Lunae domibus adiuncta essent, Geminos ac Vir ginem Mercurio decreuerunt. Quando autem natura eius tam esset uersa tilis, ipseque Mercurius in Geminis eße nisi Vere iam procedente, aut Aestate incipiente non poßet, quo tempore uires Sol genitaleis excitat, excitatasque exuscitat ac fouet, ut &Verni temporis, &Solis procreantis naturam indueret, signum ei humidum, calidumque attribuerunt. Calida namque &humecta tum gignendis rebus, tum ijs quae genita sunt fouendis maxime idonea sunt. Etenim Aries ac Taurus retorridam Mercurij uim magis ma gisque exiccaßent, cum etiam à Solis domo longius abeßent. Ac tametsi Ge minorum humida uis naturalem Mercurij ariditatem quadam è parte imminueret, in quo generationi est consultum, ut dixi: tamen tum ab imminen tis aestatis siccitate atque calore, tum à Solis propinquitate, à quo quàm dixi longius abesse nequit, naturalem illam atque arescentem eius uim foueri uihilominus intellegebant. Contrà quod aestate autumnoque nulla esset haben da procreationis ratio, quo tempore quae procreata essent, enutrita iam, ac plena in maturitatem inclinarent, diuersorium Mercurio in arido &frigenti signo posuere: quod neceße eßet propter torridam anni partem, ne uis eius magis magisque incensa atque arefacta deflagraret, admota frigiditate prohiberi. Qua è re id effectum est, ut Vere quidem in signo Veris na turam habenti domum Mercurio statuentes, ueris naturam imitari eum fa cerent, Autumno uero, ut Autumni naturam sequeretur, in signo Autumna lis qualitatis diuersorium ei collocarent. Ac de errantium stellarum domi cilijs dictum sit hactenus. Plura tamen siue Punicis, siue Arabibus ab autoribus in hac domorum distributione traduntur, quae referre nec neceßarium uidetur, &Physicis cum rationibus parùm omnino conueniunt. Quod Domorum constitutio sibi maxime consentiat. Cap. XII. vàm autem haec domorum constitutio omni sibi è parte con entiat, illud docet, quod domorum ordo ipsorum quoque planetarum ordinem ac situm sequatur. Nam post Solis Lunaeque domos gradatim hinc atque illinc Mercurij primum, qui Solis propinquitate prae caeteris gaudet, post Veneris, hinc Martis, deinde Ioa uis, ultimo loco Saturni domicilia subsequuntur. Illud quoque prudenter prospectum est, quod domicilia stellarum infelicium domos Lunae ac Solis qui generationis authores sunt, tum ab opposita, tum à quadrangula coeli regione hostiliter lacessunt.