Latin
SVARDINVM SVARDVM
Pontano, De rebus coelestibus 202
Unproofread scanNot analysed yet
Esse autem bilem atram huiusmodi naturae, simiorum genus aperte docet, cum animal illud &abundet plurimum hoc humore, &ob libidinem etiam saeuiat, uertaturque in rablem. Esse item tam spirituosam, quàm profecto est, palàm ostendit pul uis ille intra aenea tormenta bombardasque incensus, qui huic humori maxime similis est etiam colore, nedum siccitate. Is enim puluis, ut dictum est, incensus tantos flatus progignit, ut ingentis magnitudinis saxeam, aut ferream pilam longum per aëris tractum eiactet, &quo iactauit quae habuit, obuiam cuncta prosternat ac diruat. De Saturno &Mercurio.