Latin
Cap. IIII
Pontano, De rebus coelestibus 202-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. N hac ipsa nostri corporis et animae compage Mercurius eam sibi partem uendicat, quae rationalis dicitur, qua de re post abunde suo loco disseretur. Cum igitur rationi Mercurius praesit, ac Saturnus propter naturam atrae bilis, quae pertinax admodum est, ac magnopere spirituosa, libenter contempletur, perquiratque rerum causas, quarum cognitionem multum cogitando, diutiusque in illis peruestigandis, atque intelligendis persistendo consequatur, quoties ambo simul excellenter opportuneque collocati in genituris fuerint, ac uires simul suas contulerint, solique unà principatum tenuerint, erit natus ille in cuius genitura hoc contigerit, in ijs uel artibus uel negotijs in quibus uersabitur, abunde diligens, atque in ijs administrandis singulari utetur sedulitate &cura, sciscitabitur occulta, studebitque incumbens ad arcana penetrare, rerum ac naturae causas inquiret, ciuiles constitutiones non igno rabit, hominum explorabit secreta: quo fiet, ut pro natura signi configurationisque, ac pro geniturae mensura, uel ad medicinae, rerumque naturalium, uel iuris ciuilis, uel grammaticae, literarumque cognitionem, uel ad nu merorum, aut rerum coeli peritiam ingenium suum applicet, uel ad hominum secreta intellegenda, consiliaque pernoscenda, aut ad epistolas scriptitandas, aut ad mandata explicanda, quod munus oratorum est proprium, aut ad alienas res dispensandas, negotiaue administranda. In uniuersum autem erunt eiusmodi homines diligentes, sagaces, seduli, sciscitatores, inuestigatores, cauti, negotiosi, computatores, arithmetici, astrologi, herbus larij, medici, iurisperiti, grammatici, scribae, sacerdotes, ac mystae, quique ingenij uiribus, ac pertinaci opera quod sibi proposuerint, tandem consequantur. Forsan etiam euadent uiatores, cursores, nuntij. Erunt sanè acerbis atque asperis moribus propter humoris ipsius asperitudinem. Arida enim attactu ipso aspera sunt, ac propterea in conuersationibus non omnino tractabiles, aut satis iucundi &faciles.