Latin
Cap. I
Pontano, De rebus coelestibus 222
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim Saturnus Veneri artem tribuenti suffragabitur, natus erit aut sumministra tor, aut mercator rerum earum quae uoluptati subseruiant, animosque emol liant, aut forte erit ueneficus aut leno, atque huiusmodi è quaestibus rem sibi familiarem comparabit: Iouis uero suffragium faciet athletam, atque in cer tamine uictorem, praemiumque ac coronam inde referentem, quique magno in pretio habendus sit, atque à matrona seu matronae alicuius beneficio in gradum quempiam promouendus. De Mercurio magisterij &artium datore.