Latin
Caput III
Pontano, De rebus coelestibus 222-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput III. Rtes, actus, magisteria, ubi eorum autor ac distributor Mercurius fuerit, plerunque ingenio, linguaque exercebuntur. Itaque ubi in conferendis artibus inuentus fuerit in signis ac finibus suis, et in locis coeli primarijs, atque à beneuolis stellis feliciter irradiatus, in primisque Soli conciliatus, praeficit eos qui in hoc coeli nascen tur statu, tribunalibus, praetorijs, iuri dicundo, aut regijs, publicisque rationi bus, fiscalique administrationi. Futuri enim sunt praesides, rectoresque prouin ciarum, causarum auditores, ac iudices, aut quaestores, exactoresque publicae regiaeue pecuniae, aut regiorum thesaurorum custodes, procuratoresque, aut regum ac maximorum principum institutores, ac magistri, aut illorum census, ac rei familiaris dispensatores aut uicarij. De his autem omnibus quo certius ferri à Mathematico iudicium queat, signa ipsa in quibus Mercurius inuenietur, diligenter consideranda sunt. Si enim solidum signum fuerit, natum praeficiet praetorijs, tribunalibus, prouincijs, iurique inter popula res dicundo, aut publicis regijsque rationibus, pecuniarum administrationi bus, thesauris custodiendis, portorijs exigendis, aut fisci iuribus procuran dis, tuendisque ab iniuria &fraude. Sunt autem signa solida Taurus, quod Veneris domicilium est: Leo, quod Solis: Scorpius, quod Martis: Aquarius, quod Saturni proprium hospitium est. Quocirca uidendum quoque est, quo in statu sit dominus signi solidi, per quod tunc Mercurius fertur, qua etiam cum Mercurio familiaritate, irradiationeque coniunctus: plurimum enim hoc ipsum conferet ad decreta intellegenda, atque ad ferendam sententiam. Si uero fuerit tropicum, hoc est aut Cancer, aut Capricornus, nati officium uersabitur in rerum commutationibus, mercibusque peregre comportandis atque in emundo &uendundo. Has autem artes à Mercurio denunciari Plau tus innuit in Alemena fabula. Quoties autem fuerit aequinoctiale, siue Aries siue Libra, natus ipse praeficietur publicis ponderibus, illorumque inter arti fices distributioni. Vbi autem fuerint signa duplicia, siue Gemini, siue Sagittarius, siue Pisces, natus portenditur futurus aut medicus, aut iuris ac legum peritus, aut astrologus, aut arithmeticus, aut geometra, aut inuentor, aut literator, aut epistolarum magister, quique nunc Secretarius dicitur, aut haruspex, aut somniorum coniector: cum primis autem natus erit ingeniosus, gnarus, atque abunde cordatus, multaque eruditione praeditus.