Latin
Cap. V
Pontano, De rebus coelestibus 228
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem est ratio artium igno bilium à Venere decretarum, ut si natus ipse decernatur artifex rerum uoluptas riarum, accesseritque decreto huic malus aliquis aspectus, artifex ille futurus sit magis magisque conquinatus atque infamis. Etenim si corrupto illi humori corruptionem quoque Saturnus suam immiscuerit, nati ingenium cogitationesque conuertet ad artis lenonias, ad philtra, ueneficiaque amatoria, aut ma gicas incantationes, amoris ac uoluptatis fruendae gratia. At Iupiter retrahet ab hac illum turpitudine &infamia: nanque admixtione sanguinis atque humoris sui animum illius ab ea turpitudine auertens ad generosiores actiones subleuabit. Itaque faciet illum athletam, quique in spectaculis, ludisque theatralibus pugnans uersetur, non sine honore et laude. Cum enim à Venere proficiscantur ludi &spectacula, sunt nanque uoluptatis gratia instituti, Iupiter refocillabit calore suo nati animum: quo fotus ille tametsi à Venere statuatur inter ludios theatrales, generosior tamen effectus louis aspectu, ac maiore captu quàm ut mimum saltet, certamen inibit, ut suo etiam certamine &spectatores deliniat, &gloriam populari è uoluptate sibi com paret. Mirari autem haec ipsa nemo debet, modò sit aliqua ingenij maturitate praeditus: neque enim mirabitur, si frugiferarum naturas arbuscularum conside rabit. Pirus in hortis meis nata &alta fructum suum profert succo suaui et sa pido. Eadem è piro aliò translata planta, solique alterius succo enutrita pirum profert non modò minus suaue, uerumetiam insipidum. Rursus ab hac ipsa arbore, atque ab hoc ipso solo aliud in solum delata atque infossa planta fructum &craßiorem, &succi salsioris feret. Itaque eadem ex arbore aut generosa, aut degenere tralatae plantae pro succi atque alimenti commixtione diuersitateque diuersos à matre sua fructus proferunt, atque ita quidem diuersos, ut qui à matre ducti sunt generosa degenerent, qui à degenere nobilitentur, mutato etiam colore, sapore, &cortice. In uitibus quoque transferendis idem hoc aper tius cernitur. Cuius rei uinum ipsum manifestißimam probationem ac fidem facit: quid enim uini genere uariantius? haec autem uarietas prouenit à uarietate soli, &eius in quo uitis prius nata, &eius in quod postmodum tralata est. Quod terra efficit in herbis atque arboribus, an non coelum efficiet, quaeque coelo feruntur stellae, nostri seminis, generisque artifices, in uariandis hominum artibus, cogitationibus, ingenijs, disciplinis? perinde ut uariantur cae tera etiam animalia, ora quoque ipsa nostra, item corporatura, sermo, mores, atque habitus: quinetiam ut uariatur oculi, quod uidemus in Sauromatis, ut nares &labra, quod uidemus in Aethiopibus, ut etiam in pedibus, femori bus, coxis, quod uidemus in gente Simantopodum, qui à pedum atque à genuum tortu accuruationeque agnominantur. De Mercurij commixtione cum alijs planetis.