Latin
Caput VI
Pontano, De rebus coelestibus 229
Unproofread scanNot analysed yet
Caput VI. Vae lex, quaeque obseruatio est &artium, &actionum quae à Marte Venereque decernuntur, eadem est etiam in illis distribuendis quarum autor est Mercurius, &tanquam legis tuiuspiam seu lator, seu promulgator. Quocirca eadem tum ra tio, tum obseruatio, aut constitutio in artificijs, magisterijs, actionibus quae à Mercurio decernuntur, quocunque in genere tenenda est, atque eo maiori stu dio, quod ingeniorum maior est diuersitas, quàm artium sordescentium, cum tandem artes ferè omnes ingenio temperentur, quoque ars clarior est aliqua eò maioribus utatur ingenij uiribus. Est Saturni propria inquisitio &con templatio propter atrae bilis naturam, de qua non pauca quidem à nobis di cta sunt. Iouis propriae sunt actiones propter sanguinem, qui calore suo ad agendum nos commouet. Temperationem nanque sanguinis sequuntur non modò sensus, uerumetiam mores. Ad Venerem referenda est quaecunque suauitas, animorumque oblectatio propter appetitionis dominatum, quae quidem appetitio informatae materiae, hoc est sentientis corporis est sua. Vbi enim sensus, illic &appetitio. Saturnus igitur decernenti artem Mercurio aßistens ingenium excitabit ad contemplanda non solum ea quae tanquam prae sentia oculis exposita sunt, uerumetiam quae futura. Quocirca natus ille insomniorum quoque obseruator, illorumque interpres atque coniector erit. Ani mi enim atque ingenij eius uis atrae bilis humore excita, ad haec quoque intellegenda penetrabit, aut per coniecturam somniorum, aut per uolatum &cantum auium, aut per furorem illum sanaticum: quinetiam propter multam diuturnamque considerationem ac parsimoniam, quae Saturnini humoris est peculiarißima, rerum item dispensandarum optimus administrator erit, hacque de causa dispensandis rebus, rationibusque familiaribus à magnis &praeclaris uiris natus hic praeficietur. Si uero Iupiter tradendis artibus, actionibusque Mercurio suffragabitur, nati ipsi uersabuntur in ijs quae rhetorum, aut iurisconsultorum sunt propria, aut sophistarum. Etenim actiones ipsae quae à loue suffragatore decernentur, in uerbis, in oratione, in disputa tione potissimum uersabuntur, quae Mercurio addicta sunt. Verba enim ipsa beneficio aëris exprimuntur, qui calidus est &humidus, qualis est lo uis natura. At ubi stella Veneris Mercurio affuerit in conferendis artibus, nati ipsius uerbis orationique addet suauitatem, addet leporem &gratiam. Cultui quoque splendorem atque elegantiam, &ornatui nitelam, atque administrandis sacerdotijs ceremoniarum peritiam, obseruantiamque adiunget.