Latin
Cap. IX
Pontano, De rebus coelestibus 23
Unproofread scanNot analysed yet
tionis rerum parentes laetantur signis primum cardinem orientis plagae tenentibus, par est, ut Saturnus qui generata ad interitum adducit, aduerso altitudini Solis loco, primoque occidentis coeli plagae cardine laetetur atque exultet. Quapropter eius altitudini Libra est attributa, à qua, ut dictum est, motus in decliuia incipiat, progrediaturque in rerum interitum, decrescentis bus diebus, frigoreque augescente. Cum etiam ut Saturni domus Solis domi cilio, quod sit ipse maxime noxius, nocentißima irradiatione aduersetur, sic etiam Saturninae altitudinis signum Solaris altitudinis signo perniciosa oradiatione obsistat, quo è loco etiam Aquarium domum suam triangulariter aspicit. At Iouis altitudini Cancer designatus est: ubi enim maxime saluta ris stella laetari magis aut potest aut debet, quàm in eminentißimo coeli loco, unde terras has rectis &sua se sponte demittentibus radijs illustret ac foueat? Quo etiam è loco Septentrionales uentos commodius excitet, quorum haec stella maxime foecunda est, &Pisces domum suam trigonali radiatione tueatur. Cum autem, ut saepius dictum est, rerum progenitarum conseruatio sit ab humido calidoque simul temperatis, è quibus etiam generatio ipsa constet, cuius quidem naturae atque aequabilitatis est Iupiter, utque Saturni altitudo Solis altitudini opponitur, quando hic genitalis est, ille perniciosus, sic Ioui uitae custodi &conseruatori laetanti in Cancro, Mars opponetur uitalem exurens humorem. Itaque recte in Capricorno exultare Mars dicitur, atque in ea Signiferi regione, quae corruptioni est accommodatior. Nam cum ea regio sit Australis, &suapte natura exusta, Mars illic magis ac magis efferuescit, atque incenditur, quinetiam eo è loco Scorpium peculiarem domum hexagonaliter intuetur. At Venus in Piscibus collocata merito laeticia exilit: quip pe quae genitalis cum sit, gaudet propinquitate eius coeli plagae, quae etiam genitalis est, ad quam plagam è Piscibus statim proficiscatur: cumque hume cta ipsa sit, humecto laetatur signo, è quo sedem suam, id est, Taurum sexangularibus illustrat radijs. Mercurio autem ceßit altitudo in Virgine. Nam cum sit re torridior, atque eiusmodi qualitas non sit omnino uitalis (retorri da enim humore carent) altitudinem eius constituere in decliui signo, atque in regionem eam uergenti, quae in interitum res adducit, eque uirili aetate decli nat in senium. Etenim si Veneris subleuatio Solis subleuationi aßistit, geni talis qualitatis gratia, cur non altitudo Mercurij, cuius qualitas huic est qua litati contraria, Saturni aßistat altitudini? quem perniciosißimum esse diximus. Vt autem Saturni exultationem Solis exultationi, Martis quoque exulta tionem Iouis exultationi opposuere, cur non exultationem Mercurij Vene ris exultationi opponerent? Siquidem eorum quae contrariae naturae sunt, eadem habenda est ratio. Quocirca apposite atque conuenienter distributa sunt errantibus stellis signa, quibus laetarentur singulae, tanquam ad proprium opus peragendum aptis atque idoneis. Deijci autem, &penè moerere in opposito altitudini suae signo unusquisque planeta dicitur.