Latin
Cap. IX
Pontano, De rebus coelestibus 24
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si subleuatur Sol in Ariete, quod terris fiat propinquior, quod genitalem coeli tractum inuisat, quod diem augeat, quod calorem excitet, tristari eum necesse est ac deijci in Libra, dum terras deserit, dum corrumpendis rebus accommodatam regionem ingreditur, dum &dies imminuitur, &calor incipit à frigore superari. Idem dico de Saturno, reliquisque, quos aequum est moerere, &tanquam deij ci animo, dum deiecta in loca, atque altitudinibus suis oppositas ad regiones perlati, contrarium obire munus coguntur. ut in lucem ueniat: qui gaudeat tenebris, cat in tenebras: qui gaudeat luce, sentiat calidum: qui laetatur frigido, liquescat in humido: qui arescere cupiat in sicco, torrescat in arido: qui quaerat humentia, quaeque alia propriae sunt naturae contraria, patiatur: unde Graece dicuntur ταπινώματα, maiores nostri Deiectiones, Humili tatesque uocauere, quod tanquam deiecti planetae illic essent, &in humili ac depresso loco sine autoritate sordescerent: unde hodie Depreßiones dicun tur &Casus, &Planetae ipsi in ijs locis positi, depreßi ac deiecti existiman tur. Illud etiam in decernendis altitudinibus prudentißime consideratum est, quod cum Sol primas in generatione partes habeat, triangularisque irradiatio primae sit ad beneuolentiam autoritatis, Soli in Ariete, qui Leonem triangulari aspectu intuetur, altitudinem decreuere: Lunae in Tauro, qui Cancrum sexangulariter aspicit: qui quidem aspectus cum secundae sit autoritatis ad gratiam ac fauorem, in constituenda Lunae altitudine obseruatus est, quippe cum Luna ipsa secundas in generatione partes retineat. Idem seruatum est in decernenda Saturni ac Iouis altitudine, quorum stellae diurnae sunt, ac Solaris couditionis, ut è sua uterque altitudine proprias sedes triangulariter aspicerent. In Martis uero ac Veneris statuendis subleua tionibus id etiam perspectum est, ut ex ijs sedes suas hexagonaliter intueren tur, quod hi Planetae nocturni sint, Lunaeque conditionem sequantur. Mea quidem sententia uidentur prisci illi constituendis altitudinibus hanc potis simum rationem secuti, ut quemadmodum peregre redeuntes mirificam eo in loco uoluptatem capiunt, ad quem ubi peruenere, patrium inde solum pro spicere incipientes, Lares ipsos summa cum iucunditate laeticiaque salutant: Sic ipsi quoque arbitrarentur erranteis stellas, ac tanquam peregre uenientes, exultare eo in signo, de quo domicilium quaeque suum, amicoque intueatur è loco. Atque in Sole quidem, loue item ac Saturno, quia diurnae, masculaeque conditionis essent, triangularem secuti sunt aspectum, quippe qui autoritatis esset maioris: in nocturnae uero, foemineaeque conditionis stellis sexangu larem, qui minore esset autoritate praeditus. Ex ijs quae iam explicata sunt, satis patet, Solem, Lunam, Iouem, ac Venerem in ijs, de quibus diximus, signis extolli, &tanquam reges proprio in solio ius dicere, autoritatemque suam prae se ferre, tum gignendi, tum quae genita essent conseruandi gratia contra Saturnum, Martem, &Mercurium, eorundem perdendorum causa.