Latin
PETRVM SVMMONTIVM
Pontano, De rebus coelestibus 233
Unproofread scanNot analysed yet
PETRVM SVMMONTIVM, De rebus coelestibus Lib. Octauus. PROOEMIVM. ISTE hic oculos Petre Summonti, in hortis enim deambulamus, nostra cum Antiniana, germenque illud contemplare, quod ab humo prodire iam nititur, ut solum superiniectum, tametsi tenaciusculum, paßim tamen diffiderit, ut fossoris negligentia aggestum etiam lapidem, pedetentim tamen subleuan do propulerit. Rem profecto, ut pleraque omnia naturae opera, summa etiam admiratione prosequendam. Verum autem quid pilo tenuius? cute rursum ipsa quid densius? quam aßidua tamen propulsione perforat res tenuis admodum, atque imbecilla: sensim increscunt herbae, frutices, arbores, ipsaque animantium corpora: incrementum tamen ipsum nequaquam sentitur. Quid quod, ut Horatius è natura ipsa rerum ait, fama, ut arbor quoque, aeuo crescit occulto? Quid quod animus ipse qui pueris nobis tantopere rudis atque etiam ignarus est, paulatim, progreßimque ita instituitur, ut è summa ignoratione atque inscitia ad summam tandem re rum perueniat cognitionem atque scientiam? Quanti uero, qualesque progressus cognitionis fiant, itemque scientiae, singulis neque horis neque diebus ne ab eodem quidem percipitur animo. Res tamen ipsa, tempusque quod interim delabitur, postmodum declarant, &quae, &quales cum incrementi cor porei factae sint progreßiones, tum ac multo fortasse manifestius sui ipsius animi, institutionis, atque peritiae.