Latin
PETRVM SVMMONTIVM
Pontano, De rebus coelestibus 234
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca temporis haec omnia naturam sequuntur, quod è momentorum, ut sic loquar, insensibilitate prolapsioneque tam tenui atque impartibili profectum, pedetentim continuateque pro grediendo motus omnis ita metitur, atque in numerum redigit, ut quod initio non sentiebatur, post tandem luce ipsa clarius appareat, claritudineque etiam splendescat sua. Videmus, cernimus, experimur haec omnia in nobis quidem ipsis, ac pauci admodum, quinimò rarißimi sunt qui ea tamen considerent. Hoc igitur maxime modo stellarum actiones procedunt. Neque enim earum effectus sentiuntur, donec multum iam profecerint, tametsi commotiones atque impulsus ipsi nunquam desinunt, quando aßidue quidem, atque insensibiliter agunt, quodque tempus aut agere, aut egisse iam uidetur, sempiternis illae commotionibus atque insinuationibus suis agunt. Sentitur palàm Solis calor, eiusque apparet illustratio, tenebrarum tantarum expul trix. At non apparent caeterarum erraticarum effectiones, scilicet quod non aeque omnes calidae, tantaque luminis maiestate sunt praeditae, differuntque omnino qualitates ipsae inter sese, ac si lucerna quidem ipsa ubi primum accensa est, tametsi calor eius nequaquam sentitur, atrium tamen omne non irradiet, siue oleo lumen id pascitur, siue adipe aut aruina. Et quamuis uitae ipsius nostrae fundamenta in corde collocata sint, in eiusque calore ac commotione iacta, scilicet ob hoc pulmones, iecur, cerebrumque officium suum nequaquam faciunt. Nec uidemus oculis, nec sensu statim capimus, qua uia uerba per aures ad animum tralata moueant illum, mouent tamen, atque adeò quidem et mouent, et afficiunt, ut à tristitia in hilaritatem, à metu in spem, ab ira in tranquillitatem, à duritia obstinationeque in facilitatem, placabilitatemque repente transferant. Quid plura? ut animum tandem maxime scientem reddant, qui in initio fuerat ignorantißimus. Sentitur quidem, naribusque hauritur &foetidus &suauis odor. At non sentitur naribus nocens illa uis aëri immixta, è qua pestilentia gignitur. Mortes uero tam uiolentae ac penè repentinae declarant, quantu illi ueneni insit, quantaque ad interimendum noxa sit indita. Quid uiolentius quàm uen ti? quid magis etiam repentinum, quàm flatus ipsi aërij? Aspiratio tamen illa, è qua uenti fiunt, ipsique flatus effluunt, nullo modo neque in tenebris, neque in luce oculis cernitur: res autem ipsa procellarum tantam illam uiolentiam, impetusque demonstrat. Sed quid uentos citamus ad dicendum testimonium? quis nostrum obsecro sentit ubi, aut quomodo aërem attrahit, quem tamen attractum statim spirat, ac remittit? Quod si haec ipsa in nobis, nostrisque corporibus, in cerebro, in uenis, quinetiam in aëre, atque in aquis fiunt, atque eueniunt, &quod initio non perspicitur, si per se tandem euadit quamclarißimum, quanto tum solertius penetrabiliusque, tum etiam insensibilius censendum est, stellas ipsas efficacißimam illam uim suam in nobis, inferioribusque his corporibus exercere, in illaque illabi?