Latin
PETRVM SVMMONTIVM
Pontano, De rebus coelestibus 236
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim uerebimur contagem appellare eam, quae Graece est συμπάθεια, quam Cicero ipse contagionem uocauerit. Quae quoniam ita sese habeant, eo libentius prosequemur quod coepimus, ut et naturas commixtionesque stellarum explicemus, &causas simul naturales illis accommodemus, quantum ars, quantum natura rerum patitur, monstratque diuturnior solertißimorum hominum obseruatio. De domino geniturae.