Latin
PETRVM SVMMONTIVM
Pontano, De rebus coelestibus 235.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam ueluti supra terras perlatus auras sol agitat, qua ex agitatione cuncta calfacit, hacque ratione et uia alia exiccat, alia eliquat, ac nunc cogit, nunc relaxat, nunc durat, nunc emollit, adhaec alia decolorat, alia candificat, illa fugat, haec contrahit: sic stellae quoque et ipsae per spiritum hunc maxime, quem aërem esse diximus, in humores è quibus constamus, uim quaeque suam sensim aßidueque pro sua natura insinuantes, illos continuate afficiunt, quibus affectis uisa cientur illa, quae postmodum mentem atque animos commouent &ad commentandum, &ad agendum, pro ui naturaque excitantis syderis atque humoris: ut non modo constitutiones ipsae corporum naturas commotionesque sequantur eas, uerum actiones etiam ipsae illas repraesentent: ad quas ubi ratio sese nunc ducem, nunc comitem adiunxerit, id effi citur, ut iure homo rationale tantum animal &dicatur solus, &habeatur, nec sit in terris aliud quippiam, quod deorum immortalium tantam aeque similitudinen aut agendo referat, aut commentando: quando animal quoque nullum neque cum coelo, neque cum stellis quae coelo feruntur, tantam omnino cognationem habeat atque contagem.