Latin
Cap. I
Pontano, De rebus coelestibus 237
Unproofread scanNot analysed yet
Qua in re illud mihi uidetur penè contingere, quod in re contingit rustica. Planta enim ab eo in quo nata est loco euulsa, atque aliud in solum tralata, ei cedit solo in quo post effossa succrescit, &alitur. Luna enim ipsa tanquam editi à se foetus mater atque altrix, sociam sibi alendo illi quaeritans, in cuius primum stellae domum incidit, eam sibi stellam adiutricem &tanquam commi nistram deligit, cum qua labores ac curas educationis partiatur. Omnis autem coeli actio, ut admodum mirifica est, sic ex omni sibi parte quadratissime constat. Neque enim tanta prouenire atque effici ingeniorum, applicationum, studiorum, morum diuersitas posset, nisi tanta ac tam diuersa etiam esset stellarum mixtura, atque inter stellas ipsas inuicem uirium mutuatio. Mu tuatur igitur sibi auxilium Luna, atque, ut nouo utar uerbo, comministerium à domino geniturae, geniturae autem dominus à domino finium, in quibus ipse inuenitur, &à domino item signi, rursus signi ac finium domini à stellis, à quibus aspiciuntur, uel in quorum errant finibus, atque à locis etiam ipsis in quibus constituti sunt, à coniunctionibus item, atque à conditione diurna seu nocturna, à culminatione, atque eminentia orbiculi sui, ab incessu, statu, regressu, à regione matutina seu uespertina, à signorum qualitatibus ac proprietatibus: quae quidem ipsa tantarum sunt uirium, ut ex his atque ab his ingeniorum nostrorum uarietas omnis proueniat. Quocirca geniturae domi ni idem mihi ius uidetur esse in nati uita, quod gubernatoris in naui, ipsaque in nauigatione, quando ab illius gubernatione quae in mari geruntur omnia ac pro claui cui aßistit moderatione regulam ac legem accipiunt. Siquidem ministri ipsi data ab illo signa, iussasque ab eodem operas obeundis in ministe rijs &sequuntur, &exhibent, neque ab illius moderatione ac praescriptis rece dunt. Felicem itaque aut infelicem constitutionem geniturae domini aliae quoque stellae in utranque seu felicitatis seu infelicitatis partem adiuuant, atque adeò quidem constanter adiuuant, ut bene ipse ac pro autoritate sua collocatus annos uitae à se distribuendos, integros quidem nato illi impartiatur. Pro qualitate igitur col locationis atque configurationis suae cum stellis alijs, proque natura et sua &stel larum, à quibus uel fouetur, uel impugnatur, ac signi per quod fertur, &signi eius ac finium domini, quid nato obuenturum sit in totius uitae decursu per serien decernit. Iureque in praedicendis nati moribus atque euentis, geniturae dominus in primis obseruandus est, quem ea de qua ultimo loco dixi ratione faci le inuenies.