Latin
Cap. I
Pontano, De rebus coelestibus 238
Unproofread scanNot analysed yet
Illud uero praetereundum non est, Lunam è signo quod peragrat natali die si in Cancrum domum suam, aut in Leonem Solis hospitium sta tim pertranseat, nequaquam aut ipsam patrocinium geniturae suscepturam, aut Solem propter hospitium. Dedignantur enim, cum generationis uitae, animalitatisque autores sint, ad particulare ministerium, ac famulatum quasi quendam tanto è gradu descendere: quam ob rem quod post Leonem in Virginem transitura statim est, Mercurium signi eius dominum in geniturae dominatu Luna substituet. Quid igitur singulae erraticae geniturae domi natum nactae decreturae sint, singillatim ordine suo explicabimus. De Saturno geniturae domino.