Latin
Cap. II
Pontano, De rebus coelestibus 238-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II, Ostram quidem uitam metiri, ni fallor, trifariam oportet, &per ea quae ad corporis texturam pertinent, &per ea quae ad animum ac mores, quaeque etiam ad fortunae, ac rerum euen ta spectant. Bona enim hominum omnia aut corporis sunt, aut animi, aut fortunae, dicunturque externa. Horum autem omnium geniturae dominus denunciator erit, pro natura, collocatione, &configuratione ad alias stellas sua, proque signorum etiam peculiariter attributa cuique ui ac na tura, in primisque pro humorum quibus praesunt, temperatione ac mixtura. Saturnus igitur hac ratione &uia traditum sibi à Luna geniturae dominatum accipiens, primum in concernendo corpore, tametsi ad hanc concretio nem plurimum qualitas parentum confert, multis illud ac uitiosis humoris bus uexabit, praesertim ubi nocturna genitura fuerit, Lunaque imminuto lumine ad illum feretur: qua è re &pallor multus sequetur, &corporis ipsius non parua debilitas, quod quidem &modicum erit, &propter latentium humorum defluxionem, imbecillum ac ualetudinarium. Quinetiam natus ipse uentre, stomachoque multum laborabit atque intestinorum doloribus. Ob hanc autem ipsam occultiorum humorum defluxionem &copiam, uitiato magna è parte corpore, generari tandem consueuit hydrops, &quae aqua inter cutem dicitur, aut podagra, morbusque articularis, aut qui tum uulgo caducus, tum comitialis uocatur, aut laterum dolor, aut neruorum distentio, aut pulmonum uitium, aut longae grauesque ualetudines, quae natum conficiant: morbi autem, aegritudinesque, quarum Saturnus autor est, plerunque ab atra bile originem ducunt, quanquam non raro etiam à pituita. Nec uero his ab humoribus oculi tuti erunt, nam &suffusionibus, lip pitudineque saepius offendentur, &ubi uis maior ingruerit, forte etiam illis capientur. Caput quoque non solum doloribus infestabitur, uerumetiam aut caluitio, aut depilatione afficietur. Haec autem uitia magna è parte minuentur, ubi in tradendo dominatu Luna crescenti ad Saturnum feretur lu mine: quippe cum Saturnus ipse crescentis Lunae familiaritate laetetur, ab eiusque humore tepefacto iam de Solis irradiatione refocilletur, atraque illa bilis, cui praeest, non exiguum adiumentum ab hac ipsa Lunae irrigatione accipiat, ne frigore, ariditateque nimia occupetur.