Latin
Caput VIII
Pontano, De rebus coelestibus 248-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput VIII. N omni autem peruestigatione illud praecipue animaduertendum est, in rebus quidem plurimis, ne dicam plerisque inesse natura ab ipsa secretiora quaedam, ad quae humanum peneaitrare ingenium nullo modo ualeat. Etenim siue partes, siue mixturae, siue insitae quaedam rebus ipsis uires, potestatesque eiusmodi quidem sunt, ut non solum ingenio comprehensae nequaquam sint, uerum sint omnino incomprehensibiles, propter caligationem ipsam uidendi, causarumque ac permixtionum tenuißimam subtilitatem. Cuius rei diuulgatißimum extat exemplum magnes in attrahendo ferro. Memoriae quoque proditum est Antipatrum poëtam, qui diutius etiam uixisset, satisque ad longam peruenisset senectam, singulis annis, quo die natus esset, à febri cerreptum, tandemque eodem ipso natali die, eadem etiam febri mortuum.