Latin
Caput VIII
Pontano, De rebus coelestibus 249
Unproofread scanNot analysed yet
Vidus Thrasimenus grammaticus apprime excultus, qua tempestate illum audiebam, narrare solebat, grauiterque etiam queri, se supra quatuor ac uiginti annos quartana continenter laborasse, eisi continentißimis erat moribus, summaque sobrietate. Itaque in his ipsis de quibus disserimus, quorumque causas exquirimus, nequaquam omni è parte humores ipsi è quibus consta mus, ita quidem exprimendi sunt, deque illorum qualitatibus, naturis, permixtionibusque ratio sic habenda est, ut non quod in herbis facimus, in lapidibus, gemmisque itemque in fontibus, atque aquis, rebusque item alijs, obseruemus etiam in stellarum naturis, uiribus, affectionibus, proprietatibus, insitisque, ut sic loquar, à natura uirtutibus. Quarum quidem rerum effectus ipsi sint testes, operaque oculis ipsis exposita, ad haec plurimorum seculorum conti nuata obseruatio, ipsius item obseruationis uigilantißima diligentia et cura. Octaui libri de rebus coelestibus finis. IOANIOVIANI PONTANIAD A. COLOTIVM BASSVM, De rebus coelestibus Lib. Nonus. PROOEMIVM. CEANVM qui primi philosophati sunt A. Co loti, rerum omnium parentem dixere, principia ge nerationis ad illum referentes Arbitrabantur enim aquas, humidumque omne originem ab illo ducere, atque ab humido manare generationem. In ipsam au tem generationem perinde ac in Oceanum flumina, aërem rebantur influere, qua parte humidus esset, atque irriguus: Ad haec conuenire etiam generationis gratia cum oceano terram, quod uenarum, fontium, fluminum origines perinde ut mater omnium &clauderet intra aluum, &post etiam relaxaret. Nec inepte, nec insipienter haec illi &senserunt quidem in scholis, &posteritati tradidere opinanda.