Latin
Caput VIII
Pontano, De rebus coelestibus 252
Unproofread scanNot analysed yet
Vt mihi quidem, quod poëtae de Prometheo fabulantur, ignem Ioui subductum humano inseruisse pectori, cum So le Mercurius pariter hoc idem uideatur agere, ut acceptum accommodatumque ab illo calorem bilioso ac melancholico illi fomiti radijs suis insinuet, Solaremque quasi scintillam in illum instillet, è cuius accensione ratio sibi lumen accendat, quo tenebras discutiente, abditae, ac penitus abstrusae res in cognitionem prodeant, atque obscurißimis è latebris ueniant in lucem quamapertißinam: quam qui sequuntur, quoniam in luce uersantur, &ipsi quoque euadunt quamluculentißimi. De constitutione humani corporis.