Latin
Cap. I
Pontano, De rebus coelestibus 252-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. Vmani corporis constitutio, membrorumque inter se tam sibi con ueniens fabrica siue nullum, siue à Deo (ut poëtae cum Chri stianis simul consentiunt) principium habuerit, ita quidem comparata est, ad quae tractanda ac peragenda natus est homo, ut tum partes ipsae singulae, tum membra etiam uniuersa affabrefactim sibi respondeant, moueanturque, quò sentiens uis, quò etiam animus ipse, ra tioque uocauerit, ut membra ipsa sensus primum, atque appetitus qui illi coniunctus est, deinde rationis instrumenta non iniuria esse dicantur. Membra autem nostra, ut supra iam docuimus, signifero in cingulo collocata sunt omnia. Ac perinde ut signifer ipse Ariete, Piscibusque includitur, sic no strum etiam corpus capite continetur ac pedibus: suntque sensus nostri quinque, perinde ut erraticae quinque, oculi duo ad uidendum, quemadmodum duo ad illustrandum orbem luminaria. Atque ut coelum ipsum tam multis ac uariantibus tum stellis, tum lineamentis est conspersum, complectiturque sub se illa quae quatuor dicuntur elementa, sic nostrum etiam corpus eadem illa continet intra se, ac uenis, arterijs, neruiculis quoque quamplurimis, lineamentisque dispersum est. Qua de re factum est, ut hoc ipsum corpus, id est homo, minor quidem mundus ab antiquis sit appellatus. Illustrant, humectant, calfaciunt, animant, fouent, alunt, afficiunt Sol &Luna irradiationibus suis cuncta, quas etiam ad effectiones atque ad opera caeterarum simul stellarum contrahunt ministeria &operas. Prospectant ac tuentur de capite, è coelo quasi quodam, oculi singula, quorum è prospectu, obtutumque caeteri quoque sensus mouentur ad sua quique munera peragenda, quin rationi quoque uiam aperiunt, quam ingressa ratio animam ipsam sic nobilitat, ut hominem tandem Dei ipsius opificium sint qui dicere ausi &olim fuerint, &nunc qui Christiani sumus, hoc ipsum ita uere factum esse pertendamus. Neque iniuria Cicero ab oculis profectam esse Philosophiam testatur, &tanquam gratulatur illis.