Latin
Cap. II
Pontano, De rebus coelestibus 253-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. ne stellarum. Rincipio ut quatuor sunt elementa, quatuor item qualitates naturaliter illis insitae, sic annus ipse, sic dies, sic uita etiam no stra qualitates eas sequitur: ut prima &anni &dici &uitae nostrae pars sit cum primis humida, progressim tamen ad calorem accedens: secunda calida, atque à calore uergens in siccitatem: tertia sicca, declinansque in frigidum: quarta frigida, atque in humidum proclinata. Hae qualitates quoniam aßiduo sunt in motu, alternaque in conuersione, quo generatio ipsa ad perpetuitatem sibi constet, nec materia sit unquam informationi defectura, Lunae decursionibus sic agitantur, ut in orbem abeant, conuertanturque alternis. Atque ut uitae nostrae quatuor sunt partes, eaeque aeta tes uocantur, sic lucis atque illustrationis Lunaris quatuor etiam sunt tempora. Vtque animantium uitae autor est Sol, sic etiam Lunaris illustrationis idem &autor est &causa. Luna igitur pubescens, atque in prima, &tanquam puellari aetate constituta, donec ad dimidiationem (sic enim appellare placet) perueuit, inferiora haec sic humectat, ut à Sole calefacta per singulas dieculas, paulisper tamen &ipsa quoque calefaciat. A dimidiatione autem ad plenitudinem ita calfacit, ut sensim etiam siccitatem inducat. A plenitudine uero secundam ad dimidiationem sic exiccat, ut pedetentim frigus exu scitet, inde senile frigus adeò excrescit, ut paulatum etiam puerile illud humi dum reuocet, suumque in orbem reuertatur.