Latin
Cap. I
Pontano, De rebus coelestibus 253
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum igitur sensus ipsi omnes, omnes item corporis partes in ijs consentiunt, quae ad conseruandam corporis compagem hanc faciunt, in ijsque peragendis, quorum gratia procreatus est homo, sic stellae ipsae omnes cum Sole ac Luna simul conueniunt ad illud fabricandum. Nec mirum igitur, nec irrationabile, tam uarias ingeniorum species, tam diuersas etiam hominum effigies gigni: cum tam multae simul causae ad constitutionem ipsam conueniant corporis, eaeque in motu semper sint, conti nuisque, quinetiam innumerabilibus mixturis implicentur. Quoniam aiten corporis actiones longe prius apparent, quàm quae sunt animi, siquidem animus pedetentim, progreßimque, ac non nisi multis etiam post genituram an nis ad agendum progreditur, donec instrumenta ipsa corporis ad maturitatem iam peruenerint, de corporis prius constitutione, hoc est specie, temperatu raque dicemus: Cum praesertim uideamus liberos ipsos saepenumero ore, na ribus, oculis, genis, uniuersa facie, membris etiam singulis suis à parentibus longißime differre, quod nisi à coelo &stellis, stellarumque commixtionibus euenire nullo modo posset. Quod ut facilius intellegamus, prius haec consideranda magna etiam diligentia, summaque ratione uidentur. Diuersitatem corporum proficisci è commixtio