Latin
Cap. II
Pontano, De rebus coelestibus 257
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &membra concinnius disponunt, &quadam cum dignitate, partiumque conue nientia magis ac magis honestant. Contrà ferina, &bruta, quaeque de, belluarum appellantur nominibus, &inconcinnant corpora, &membra ipsa ad suorum potius quàm hominum conformant similitudinem, praeterita men surae, ac responsus inter se partium ac membrorum regula. Cumque species ipsa, corporisque pulchritudo è membrorum existat inter se conuenientia, deformant planè illud propter inconcinnam partium constitutionem. Ad haec etiam signorum ipsorum naturae, potestatesque acutius inspiciendae sunt, proprietatesque obseruandae. Siquidem Leo, Virgo, &Sagittarius ad concin nandam corporis, partiumque eius compositionem multum etiam opitulantur. Secus autem Pisces, Cancer, &Capricornus, quippe qui partium conueni entiae, uniuersaeque constitutioni uehementius detrahant. Quid quod eiusdem signi Leonis partes, quae priores sunt, item etiam Tauri, atque Arietis bonum corporis habitum, uiresque ualentiores promittunt? Contrà quae posteriores sunt partes, corpus imbecillum reddunt, uiresque eius infirmant. At Scorpij, Sagittarij, ac Geminorum priora quidem corpus debilitant, multumque de robore illius remittunt. Contrà uero posteriora habitum ipsum corporis intendunt, uiresque suggerunt uegetiores. Quinetiam &Virgo, &Libra, &Sagittarius membrorum conuenientiae, aequabilique in ter se partium responsui magnopere consulunt. Rursus uero Scorpius, Pisces, ac Taurus constitutionis totius mensuram regulamque abijciunt, nec in disponendis partibus qui deceat, modum retinent: quam ob causam de belluarum nominibus signa haec appellantur, illa uero hominum, singulaque suam sequuntur naturam, &qualia ipsa sunt, talis artus, talem etiam corporaturam moliuntur. Quod autem Leonis, Tauri, atque Arietis priora ualentius efficiunt corpus, posteriora imbecillius, non recedit ab illorum natura. Siquidem haec ipsa animalia, à quibus illa nomen ducunt, ualentissima sunt à prioribus, contrà uero Scorpius, Sagittarius, ac Gemini partibus à posterioribus. Cum autem Leo animal pulchritudinem cum excellentia quadam corporis prae se ferat, uirgineaque item aetas inter caeteras mulierum aetates praestet, faciesque humana sit alijs &dignior, &conspectior, an mirum, signa ipsa horum de nominibus insignita in configurandis corporibus eandem si pulchritudinem, concinnitatemque repraesentant? si è contrario deformitatem Cancer, Pisces, &Capricornus, tetra in terris, atque aquis deformiaque animalia? id quod de signis reliquis uel humanis uel brutis omnino censendum est, seu ad pulchritudinem, concinnitatemque comparandam, seu contrà ad deformitatem, atque inconuenientiam.