Latin
Cap. II
Pontano, De rebus coelestibus 258
Unproofread scanNot analysed yet
Nec ue ro aut signorum ipsorum domini negligendi sunt, aut non etiam considerandum, si quibus a planetis signa insideantur. Parentum quoque ratio est habenda, quando stellae ipsae pro natura quoque uirilis seminis, muliebrisque suas in generatione uires exercent. De Capillis. Voniam autem capillus ad corporis ornatum non parum ad iungit, neque modi unius est in singulis, quinpotius longe diuer sus, idemque &canescit, &decidens caluitium inducit. Ad haec eum oculi inter caetera animalia solis in hominibus tantopere uarient, nec in eodem illo colore persistant, quem prima obtulit infantia, pauca quaedam de his quoque disseremus, ut cognitis uarietatum ipsarum causis, stellarum effectiones facilius ac planius intellegantur. Homo igitur pluri mo abundat capillo, nam capite humidissimo est, ac reliquo corpore magna ex parte glabro: neque enim pilis ex toto uestitur, ut bos, equus, aries, ut caetera generis eiusdem uestiuntur animalia, neque aut cornibus instructus est, ut bos, aut setis intectus, uti sus, in quibus alimentorum excrementa luxuriantur. Itaque quod alijs animalibus nutrimentum, quaeque inutilis materia, aut in cornua, aut in setas, aut in pilos uestiendis ex toto corporibus abit, homini suggeritur in promittendum capillum integendo capiti, atque arcendo frigori, calori, &hymbri, nec minus ornatus gratia. Siquidem in constituendo humano corpore non minus huius ipsius ornatus, quàm roboris natura uisa est habuisse rationem. Quia igitur cornibus ac setis nullis est, sed pilo rarißimo ac tenui, neque tamen hoc uniuerso uestitur corpore, idcirco capillo plurimo abundat, illumque promittit: quem mulieres longe etiam amplius atque extentius, quoniam depili mento sunt, glabriorique reliquo corpore. Idem autem capillus alijs in hominibus densior est, in alijs uero rarior, craßior in alijs, contrà in alijs tenuior. Cuius rei partim maior minorue suppeditandi excrementi copia existit causa, partim quod cras sa è cute craßi, è tenui tenues capilli prodeunt, quam ad rem meatus quoque plurimum conferunt, è cute item rara capilli &ipsi rari, atque è densa densi è pingui item humore, ut neque facile decidant.